Lactantius — Divine Institutes 2.18
Whoever therefore strives to keep man's sacrament and to obtain the reason of his nature, let him raise himself from the ground and with mind erect stretch his eyes into heaven. Let him not seek God under his feet nor dig from his footprints what he may adore, because whatever lies under man must necessarily be below man: but let him seek on high, seek in the highest, because nothing can be greater than man except what was above man.
But God is greater than man: therefore above, not below. He who does this is plainly wise, just, a man, and finally will be judged worthy of heaven—whom his parent will recognize not humble nor cast down to earth in the manner of a quadruped, but rather standing and upright as he made him.
Latin
Quicumque igitur sacramentum hominis tueri rationemque naturae suae nititur obtinere, ipse se ab humo suscitet et erecta mente oculos suos tendat in caelum. non sub pedibus deum quaerat nec a uestigiis suis eruat quod adoret, quia quidquid homini subiacet, infra hominem sit necesse est: sed quaerat in sublimi, quaerat in summo, quia nihil potest esse homine maius nisi quod fuerit supra hominem. deus autem maior est homine: supra ergo, non infra est nec in ima potius, sed in summa regione quaerendus est. quare non est dubium quin religio nulla sit ubicumque simulacrum est. nam si religio ex diuinis rebus est, diuini autem nihil est nisi in rebus caelestibus, carent ergo religione simulacra, quia nihil potest esse caeleste in ea re quae fit ex terra. quod quidem de nomine ipso apparere sapienti potest. quidquid enim simulatur, id falsum sit necesse est, nec potest umquam ueri nomen accipere quod ueritatem fuco et imitatione mentitur. si autem omnis imitatio non res potissimum seria., sed quasi ludus ac iocus est, non religio in simulacris, sed mimus religionis est. praeterendum est igitur taisis omniRus uerum, calcanda terrena., ut caelestia. consequamur. ita enim se res habet, ut quisquis animam suam, cuius origo de caelo est, ad inferna et ima prostrauerit, eo cadat quo se ipse deiecerit, ideoque oportet rationis ac status sui memorem non nisi ad superna niti semper ac tendere. quod qui fecerit, hic plane sapiens, hic iustus, hic homo, hic denique caelo dignus iudica-bitur, quem suus parens non humilem nec ad terram more quadrupedis abiectum, sed stantem potius ac rectum sicut eum fecit adgnouerit.