Lactantius — Divine Institutes 2.10
When the world was finished, He commanded animals of various kinds, unlike forms, both great and small, to be made. And they were made in pairs—that is, single creatures of different sex—from whose offspring air and earth and seas were filled, and God gave to all these by kinds foods from the earth, so they could be of use to man.
Some for food, others for clothing, others for tilling the earth; so the whole provision of living things looks toward the human.
But if the world is for man, and man is for God, Epicurus will still snatch away gratitude, because it follows that it also has an end. But these things in the last book at more length; now let us return to the origin of man.
Latin
Consummato igitur mundo animalia uarii generis, dissimilibus formis, et magna et minora uti fierent imperauit. et facta sunt bina. id est diuersi sexus singula, ex quorum fetibus et aer et terra et maria conpleta sunt, deditque his omnibus generatim deus alimenta de terra., ut usui esse homini possent, alia nimirum ad cibos, alia uero ad uestitum, quae autem magnarum sunt uirium, ut in excolenda terra iuuarent; unde sunt dicta iumenta. ita rebus omnibus mirabili discriptione compositis regnum sibi aeternum parare constituit et innumerabiles animas procreare, quibus inmortalitatem daret. tum fecit sibi ipse simulacrum sensibile atque intellegens id est ad imaginis suae formam, qua nihil potest esse perfectius: hominem figurauit ex limo terrae; unde homo nuncupatus est, quod sit fictus ex humo. denique Plato humanam formam θεοειδῆ esse ait, et Sibylla quae dicit: είϰών ὲστ\' ᾰνθρωπος ἐμὴ λόγον ὀρθὸν ἔχουσα . de hac hominis fictione poetae quoque quamuis corrupte, tamen non aliter tradiderunt: namque hominem de luto a Prometheo factum esse dixerunt. res eos non fefellit, sed nomen artificis. nullas enim iitteras ueritatis attigerant, sed quae prophetarum uaticinio tradita in sacrario dei continebantur, ea de fabulis et obscura opinione collecta et depraua-ta, ut ueritas a uulgo solet uariis sermonibus dissipata corrumpi nullo non addente aliquid ad id quod audierat, carminibus suis conprehenderunt. et hoc quidem inepte, quod tam mirabile tamque diuinum opificium homini dederunt. quid enim opus fuit hominem de luto fingi, cum posset eadem ratione generari qua ipse Prometheus ex Iapeto natus est? qui si fuit homo, generare hominem potuit, facere non potuit: de diis autem illum non fuisse poena eius in Caucaso monte declarat. sed neque patrem eius Iapetum patruumque Titana quisquam deos nuncupauit, quia regni sublimitas penes Saturnum solum fuit, per quam diuinos honores cum omnibus suis posteris consecutus est. multis argumentis hoc figmentum poetarum coargui potest. factum esse diluuium ad perdendam tollendamque ex orbe terrae malitiam constat inter omnes. id enim et philosophi et poetae scriptoresque rerum antiquarum locuntur in eoque uel maxime cum prophetarum sermone consentiunt. si ergo cataclysmus ideo factus est, ut malitia quae per nimiam multitudinem increuerat perderetur, quomodo fictor hominis Prometheus fuit, cuius filium Deucalionem idem ipsi ob iustitiam solum dicunt esse seruatum? quomodo unus gradus et una progenies orbem terrae tam celeriter potuit hominibus inplere? sed uidelicet hoc quoque sic corruperunt ut illut superius, cum ignorarent et quo tempore cataclysmus sit factus in terra et quis ob iustitiam meruerit genere humano pereunte seruari et quomodo aut cum quibus seruatus sit: quae omnia propheticae litterae docent. apparet ergo esse falsum quod de opi- Scio Promethei narrant. uerum quia poetas dixeram non omnino mentiri solere, sed figuris inuoluere et obscurare quae dicant, non dico esse mentitos, sed primum omnium Promethea simulacrum hominis formasse de molli ac pingui luto ab eoque primo natam esse artem statuas et simulacra fingendi, siquidem Iouis temporibus fuit, quibus primum templa constitui et noui deorum cultus esse coeperunt. sic ueritas fucata. mendacio est et illut quod a deo factum ferebatur, homini, qui opus diuinum imitatus est, coepit adscribi. ceterum fictio ueri ac uiui hominis e limo dei est. quod Hermes quoque tradit, qui non tantum hominem ad imaginem dei factum esse dixit a deo, sed etiam illut explanare temptauit, quam subtili ratione singula quaeque in corpore hominis membra. formauerit, cum eorum nihil sit quod non tantundem ad usus necessitatem quantum ad pulchritudinem ualeat.. id uero etiam Stoici cum de prouidentia disserunt, facere cona.ntur et secutus eos Tullius pluribus quidem locis, sed tamen materiam tam copiosam et uberem strictim contingit. quam ego nunc idcirco praetereo, quia nuper proprium de ea re librum ad Demetrianum auditorem meum scripsi. illut hoc loco praeterire non possum quod errantes quidam philosophi aiunt, homines ceteraque animalia sine ullo artifice orta. esse de terra,. unde illud est Vergilianum uirumque terrea progenies duris caput extulit aruis. et u maxime in ea fuere sententia qui esse prouidentiam negant: nam Stoici animantium fabricam diuinae sollertiae tribuunt. Aristoteles autem labore se ac molestia liberauit dicens semper fuisse mundum: itaque et humanum genus et cetera quae in eo sunt initium non habere, sed fuisse semper ac semper fore. sed cum uideamus singula quaeque animalia quae ante non fuerint esse incipere et esse desinere, necesse est totum genus aliquando esse coepisse et aliquando desiturum esse, quia coepit. omnia enim tribus temporibus contmen necesse est, praeterito praesenti futuro. praeteriti est origo, praesentis substantia, futuri dissolutio. quae omnia in singulis hominibus apparent : et incipimus enim, cum nascimur, et sumus, cum uiuimus, et desinimus, cum interimus. unde etiam tres Parcas esse uoluerunt, unam quae uitam hominis ordiatur, alteram quae contexat, tertiam quae rumpat ac finiat. in toto autem genere hominum quia solum praesens tempus apparet, ex eo tamen et praeteritum id est origo colligitur et futurum id est dissolutio. nam quoniam est, apparet aliquando coepisse — esse enim nulla res sine exordio potest - et quia coepit, apparet quandoque desiturum; nec enim potest id totum esse inmortale quod ex mortalibus constat. nam sicut uniuersi per singulos interimus, fieri potest ut aliquo casu omnes simul, uel sterilitate terrarum, quae accidere particulatim solet, uel pestilentia, ubique diffusa, quae singulas urbes aut regiones plerumque populatur, uel incendio in orbem inmisso, quale iam fuisse sub Phaethonte dicitur, uel diluuio aquarum, quale sub Deucalione traditur, cum praeter unum hominem genus omne deletum est. quod diluuium si casu accidit, profecto potuit accidere ut et ille unus qui superfuit interiret. si autem diuinae prouidentiae nutu, quod negari non potest, ad reparandos homines reseruatus est, apparet in dei potestate esse uel uitam uel interitum generis humani. quod si potest occidere in totum, quia per partes occidit, apparet aliquando esse ortum, et fragilitas ut initium, sic declarat et terminum. quae si uera sunt, non poterit defendere Aristoteles quominus habuerit et mundus ipse principium. quod si Aristoteli Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli qui semper fore mundum putauerunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet quia sequitur ut habeat et finem. sed haec in ultimo libro pluribus: nunc ad hominis originem recurramus.