Theological Theses · §987

Eternal decree frees elect by giving converting grace in time—not by suspending the law

The eternal decree frees the elect by giving converting grace in time—not by voiding the law.

Scripture ties remission to living faith, repentance, and turning (Rom 10; Acts; Prov; Ezek).

Latin

XII. Ab aeterno quidem decrevit Deus electos, a poena peccatis ipsorum debita, immunes praestare; verum, non infringendo legem, cujus vi damnationi aeternae subjiciuntur, qui in peccato manent, nec ei renunciant; aut illos ab ista lege excipiendo: sed in tempore iis impartiendo gratiam, per quam in Christum credant, & ad Deum vere convertantur. Qua demum accepta, non prius, desinunt esse irae & damnationi aeternae obnoxii, sicut erant quum peccato inserviebant. Idque virtute ordinationis illius Evangelicae, qua Deus statuit a poenis peccati liberare, & pro justis habere, omnes illos qui in Christum viva fide crederent, a peccato sese averterent, & studium novae vitae amplecterentur. Juxta illud Pauli ad Romanos, Si confessus fueris ore tuo Dominum Jesum, & credideris in corde tuo quod Deus eum suscitavit ex mortuis, salvus eris. Rom. 10. 9. Et ad custodem carceris Philippensis, Crede in Dominum Jesum Christum, & salvaberis. Act. 16. 31. Quo spectat etiam illud Solomonis, Qui abscondit scelera sua non prosperabitur; qui autem confessus fuerit, & reliquerit ea, misericordiam consequetur. Prov. 28. 13. Et quod dicit Deus apud Ezechielem, Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis quae operatus est, & custodierit omnia praecepta mea, & fecerit judicium & justitiam; omnium iniquitatum ejus, quae operatus est, non recordabor: in justitia sua, quam operatus est, vivet. Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, & non ut convertatur a viis suis, & vivat? Ezech. 18. 21. Unde est quod Petrus ad Judaeos dicit, Resipiscite, & convertite vos, ut deleantur peccata vestra. Et ad Simonem Magum, Poenitentiam age ab hac nequitia tua, & roga Deum, si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui.

About this text

Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.

English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).

Catalogue & scope

ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).

Witnesses

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.