Theological Theses · §1366

Only past sins of which one seriously repents are actually remitted—not future uncommitted sins

Actual remission at faith/repentance covers past sins seriously repented—not futures not yet done.

No guilt-relation without posited sin; pre-fall Adam needing pardon is a contradiction.

Latin

XXI. Igitur nulli debent dici peccata remissa, priusquam in Christum crediderit, & peccatorum suorum poenitentiam egerit. Quum vero aliquis credit & convertitur, tum demum ei remissio peccatorum actu conceditur; Sed peccatorum quae hactenus ab ipso commissa sunt, & quorum illum serio poenitet, non vero, ut nonnulli videntur, etiam futurorum. Omnino enim est contra rationem, ut dicamus peccata quae nondum commissa sunt actu esse remissa. Etenim tum demum peccatum remittitur, quum solvitur reatus, quo aliquis constrictus ob peccatum tenetur. Ac proinde peccatum remitti non potest, ubi nullus est ortus ex peccato reatus. Sed nemo reus est ob peccatum futurum, & nondum admissum. Quandoquidem reatus est relatio quaedam ex posito peccato resultans, & quae ad positionem peccati consequitur. Et certe si aliquis esset ob futurum peccatum reus, homo in statu innocentiae ante peccatum jam reus fuisset, & opus habuisset remissione peccatorum. Sed implicat contradictionem, aliquem simul reum & innocentem esse, & cum prorsus peccato careat, illum tamen remissione peccatorum egere. Nec ullus Theologus de Adamo ante lapsum istud dicere sustineat, nempe illum in eo statu jam tum indiguisse ut Deus illi peccata remitteret.

About this text

Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.

English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).

Catalogue & scope

ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).

Witnesses

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.