Theological Theses · §1208

Vasquez assigns the moral-certainty view to Soto, Vega, and Tapper

Vasquez ties the moral-certainty line to Soto, Vega, and Tapper.

Tapper allows that clear spiritual signs can yield fearless though not infallible certainty of present grace.

Latin

XVIII. Hanc sententiam Vasquez Disput. modo citatae cap. 8. tribuit Dominico Soto, Andreae de Vega, & Ruardo Tappero. Et revera Tapperus ille ad Art. 9. Lovan. de praesenti quaestione disserens, In hoc, inquit, omnes Scholastici conveniunt, quod omnimoda certitudo gratiae a nobis haberi non potest, sed probabiliter eam assequi licet per signa, atque hoc sunt certiora quo clariora & manifestiora. Aliquando autem tam aperta sunt, ut nulla formido, nulla vacillatio sit conjuncta hujusmodi cognitioni. Et pag. sequenti, postquam proposuit tanquam quaestionem problematicam, & utrinque probabiliter disputabilem, An multo tempore in vitae sanctimonia exercitati, imo & poenitentes, sine revelatione Dei, ex signis, Scripturarum testimoniis, & experimentis visitationum Spiritus Sancti, certitudinem habere possint sine temeritate, justaque ratione, non quidem infallibilem, sed quae sit sine metu & formidinem, ne fortassis ita non sit sicut arbitrantur, hoc est, se gratiam non habeant: satis indicat quo inclinat ipse, addens, fieri posse quod efficacissima habeantur argumenta pro praesentia gratiae, & nulla occurrat causa verisimilis dubitandi, vel formidandi.

About this text

Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.

English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).

Catalogue & scope

ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).

Witnesses

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.