A Candid Inquiry into the Controversies among Evangelicals · §654

Annotatio V §.IV §.6: mandate+medium syllogism fails — not every command/medium absolutely necessary to salvation

Click or tap any sentence to jump there. The side buttons skip a paragraph.

The Author’s syllogism — mandate + means ⇒ fundamental Supper article — does not hold. Not every divine command is absolutely necessary to salvation (else who dies before eating the sacramental bread?).

Not every salvation-medium is absolute either — baptized infants die without hearing the word, the ordinary medium.

Latin

Hic equidem vellem, dum Clarissim. Professor me fingit ipsi mihi contradixisse, ipsemet saltem aliquid dixisse videri posset. Quæ enim qualísque quæso Ratiocinatio hæc: Articulus fundamentalis is omnis & solus est, qui in ipsâ Scriptura S. vel expressis verbis, vel per evidentem Consequentiam, ad salutem absolutè necessarius perhibetur; Articulus autem de S. Cœna necessitatem habet mandati, quia injuncta S. Cœna est; Itemque necessitatem Medii, quia Corpus Christi pro nobis datum est, Ergo Articulus de S. Cœna est fundamentalis. Non omnes hîc tangam scopas parum combinatas; hoc solum quæsivero in præsens ex Autore: Num, quodcunque in Scriptura à Deo mandatum est, eóque necessitatem mandati dicitur habere, idcirco vel conceptis verbis, vel per evidentem Consequentiam, ad salutem absolutè necessarium in Script. S. dictum sit? Vel, quod eôdem redit: num omne Mandatum DEI, absolutè necessarium ad salutem sit? Quodsi hoc; quî ergo isti salvabuntur, qui antequam manducant de pane Sacramentali, de quo mandatum est: Edite hoc est Corpus meum, diem suum obeunt? Num omne Medium salutis, absolutè necessarium ad salutem est? Quomodo igitur Infantes, etiam baptizati, salutem consequentur, si in ætate infantili, auditûs verbi divini, ordinarii Salutis medii, incapaces, ex hac vita discedant?

About this text

Samuel Strimesius — Prefatio through Controversiae Post Lutherum Controv. III-XIII + XV Tolerantia, Hexades Annotationum Prooemium and Annotatio I through Decem Theses / Francus plus Annotatio II §.I-§.VI and Annotatio III §.I–§.VII (through Cassellanum 1661) from Ingenua in Controversias Evangelicorum (Frankfurt an der Oder, 1708). Honest partial; Prefatio silence reasons, Annotatio III §.VIII+ fruits / §.IX+, Hexades theses body, deeper Controversiae / Part II remain.

English follows the locked 1708 Francofurti ad Viadrum Latin of Prefatio §I–II, Crimina defenses through III, Part I Protheoria through Controversiae Obices/Historia/Varii gradus, Formula Discord/Disparitas, Ulterius confirmatur / Classes / Formula protest / triplex differentia, Coena Domini Controversiae Priores through Precariae Hypotheses (Controv. print pp. 34–40), Controversiae Post Lutherum Natae Controv. III–XV tip (providence through De Tolerantia mutua; Controv. print pp. 40–78), Hexades Annotationum Prooemium H.I–§.III (Hexades print pp. 1–4 / PDF ~182–185), and Annotatio I De Augustana Confessione §.I–§.VIII tip (Hexades print pp. 5–24+ / PDF ~186–205+), reconstructed from Google Books PDF page images (ONB copy, id 3epYAAAAcAAJ) with pdftotext as check. No modern English was copied. Sister Halle digitization of Ingenua in Arminianismum (DOI 10.25673/65287) remains Anubis-blocked — skipped; Controversias only. Prefatio silence reasons, Annotatio I §.IX+, Hexades theses body beyond §.VIII, and remainder of Controversiae / folio remain.

Witnesses

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.