Theological Theses · §970

Salvation includes liberation and image-renewal—yet not of works (Eph; 2 Tim; Tit)

Salvation in Eph/2 Tim/Tit includes liberation and image-renewal—not remission only.

Yet Paul says not saved of works; so even a wide justify still means by grace through faith, not works.

Latin

XXXVIII. Praeterea salus illa qua per Christum salvari dicimur, Ephes. 2. 8. 2. Tim. 1. 9. Tit. 3. 4. non consistit in sola condonatione peccatorum nostrorum, sed etiam in liberatione a servitute vitiorum, & in nostri reformatione ad Dei imaginem, quae consistit in vera justitia & sanctitate, ac proinde nostra sanctificatio, in salute ista, & quidem praecipue, includitur & comprehenditur. Et tamen Apostolus omnibus istis locis, affirmat nos non esse salvatos ex operibus, & secundum opera. Sic enim ad Ephesios scribit; Gratia estis salvati per fidem; & hoc non ex vobis, Dei enim donum est: non ex operibus, ut ne quis glorietur. Et Timotheo commemorat, quod Deus nos liberavit, seu salvos fecit; & vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, & gratiam quae data est nobis in Christo Jesu ante tempora secularia. Quibus similia sunt de quibus monet Titum, Cum autem, inquit, benignitas, & erga homines amor apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiae quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam, salvos nos fecit per lavacrum regenerationis, & renovationem Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum. Ac proinde quantumvis extendatur justificatio, & complecti censeatur utramque partem salutis illius, qua per Christum in hac vita fidelibus obtingit, remissionem, scilicet, peccatorum, & renovationem interioris hominis, non minus tamen vere dicimur justificati, per Christi gratiam, fide, non operibus, quam si strictius sumatur pro sola a peccati reatu absolutione.

About this text

Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.

English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).

Catalogue & scope

ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).

Witnesses

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.