Theological Theses · §966

Open question: Paul's justify—forensic only or also inward renewal?

Still open: in Paul, is justify only forensic absolution (Protestants) or also Spirit-wrought renewal (Romans)?

Where doctrine agrees and analogy of faith holds, leave lexical liberty—Protestants already differ among themselves on Dan 12, Rom 8, etc.

Latin

XXXIV. Caeterum semper quaestio remanet quo sensu apud Paulum sumatur justificatio, ubi affirmat Deum justificare impium, & nos justificari gratis, per Dei gratiam, non ex operibus, sed fide. An, scilicet, ibi justificatio designet solum absolutionem quandam judicialem a reatu peccati, & quae sit ab hominis sanctificatione distincta, ut volunt Protestantes; an vero praeterea significet internam nostri renovationem, per Spiritus Sancti gratiam, in qua consistit nostra regeneratio & sanctificatio, ut volunt Doctores Ecclesiae Romanae. Ad quam quaestionem, Observamus primo, Ubi de ipsa re & doctrina convenit, neque Scripturae tribuitur sensus ab analogia fidei alienus, non multum laborandum & contendendum esse, circa diversam alicujus loci interpretationem, & variam hujus, aut illius vocis, in eo acceptionem, sed liberum cuique suum hac in re judicium linqui solere, & debere. Quemadmodum Protestantes, qui quoad rei summam inter se consentiunt, facile patiuntur quosdam ex suis, hanc ipsam justificandi vocem, certis in locis, aliter atque aliter accipere, ut Dan. 12. 3. Rom. 8. 30. 1. Cor. 6. 11. Tit. 3. 7. Apoc. 22. 11. Ubi quibusdam videtur sensus forensis retineri posse; alii vero aliter existimant; sicut supra pluribus a nobis expositum est.

About this text

Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.

English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).

Catalogue & scope

ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).

Witnesses

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.