Theological Theses · §859

Fiducia not act of absolute faith but included in living formed faith (credere in Deum)

When Romans say fiducia is not a faith-act, they mean absolute faith in its proper nature, not living formed faith (credere in Deum), which alone actually saves and which includes fiducia and love among its acts.

Jaubert (Clypeus 1.40.8-11) and Lombard via Augustine: living faith is not assent alone but also mercy-trust flowing from charity; believing in God means loving, going into, clinging, and being incorporated into his members.

Latin

XXXIX. Quum autem docent fiduciam non esse partem sive actum fidei, loquuntur de fide absolute spectata, & secundum propriam naturam, non vero de fide viva, quam formatam appellant, & quam solam actu servare & justificare concedunt, cujusque actus exprimitur per credere in Deum. Fides enim hoc modo considerata fiduciam includit, & fiducia inter illius actus numerari debet, ut & ipsa dilectio Dei, ex confessione Doctorum Ecclesiae Romanae. Licet secundum eorum doctrinam, dilectio non sit actus fidei simpliciter spectatae, & prout est virtus a charitate distincta. Qua de re videndus est Jaubertus Arelatensis Archiepiscopus, in Clypeo fidei Catholicae, contra Molinaei Clypeum, Tom. 1. capite 40. Ubi pluries affirmat & repetit fiduciam & dilectionem includi in fide viva, & fidem vivam constare non solum assensu qui praebetur veritati divinae, sed etiam fiducia quae ex charitate manat. Praesertim numero 8, 9, & 11. ubi etiam observat, neminem esse Doctorum Catholicorum qui non admittat in fide cognitionem aliquam supernaturalem, & in fide viva fiduciam divinae misericordiae, & qui non fateatur Deo injurium esse qui credit Deo, nec tamen in eum sperat, & eum diligit. Quomodo etiam Lombardus verbis Augustini dicit, quod credere in Deum est credendo amare, credendo in eum ire, credendo ei adhaerere, & membris ejus incorporari. Lib. 3. Sententiarum, Distinctione 23.

About this text

Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.

English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).

Catalogue & scope

ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).

Witnesses

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.