Theological Theses · §798

Martyr, Musculus, Zanchi define faith without making remitted-sins persuasion the primary act

Martyr and Musculus never make already-obtained remission the primary justifying act — their definitions omit it.

Musculus: constant heart-assent to what the Word narrates or promises. Martyr: firm Spirit-breathed assent that draws trust, hope, charity, and good works — trust as will's affection (effect), not mind's persuasion (formal act).

Zanchi locates the formal act in trust of obtaining pardon/righteousness/life through Christ — not persuasion that they are already ours.

Latin

CXXII. Promptum est quoque colligere ex fidei definitione, quam tradunt Petrus Martyr, & Volfgangus Musculus, illos non existimasse firmam persuasionem de impetrata a Deo remissione peccatorum, esse primarium & specificum actum fidei salvificae, & illum ipsum quo justificamur: quandoquidem nullam omnino mentionem ejus faciunt in definitione fidei justificantis, quam, ut saepius jam indicavimus, Musculus dicit esse Constantem assensum cordis ad ea quae vel narrantur, vel promittuntur Verbo. Martyr autem, Firmum certumque assensum Verbis Dei, a Spiritu divino afflatum ad salutem credentium. Et per firmum assensum declarat se intelligere, eum qui sit tantarum virium & efficaciae, ut secum trahat affectum fiduciae, spei, charitatis, & omnia tandem bona opera. Ubi per fiduciam intelligit, ut patet, affectum voluntatis, non mentis persuasionem, & illam facit effectum fidei, non vero actum proprium & formalem. Sicut & Musculus exponit credere in Deum, quod ipsi est tertia & potissima fidei pars, per spem omnem in Deum dirigere, firmaque fiducia ab illius bonitate pendere. Ac praeterea certum est ex definitione fidei justificantis, quam ex Zanchio retulimus, illum non constituere proprium & formalem actum fidei justificantis in fiducia seu persuasione de justitia & peccatorum venia quam a Deo consecuti sumus; sed in fiducia de illa obtinenda. Siquidem fidem dicit esse firmum & indubitatum assensum in promissiones Dei, de remissione peccatorum & justitia accipienda, aeternaque vita consequenda a Deo per & propter Christum.

About this text

Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.

English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).

Catalogue & scope

ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).

Witnesses

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.