Baron’s reconciliation: two fiducial acts — one before justification, one after
Already-obtained-pardon fiducia can be a saving-faith act — but not the instrumental cause (it follows justification).
Object of fiducia: both remission to-be-obtained and already-obtained.
Two acts: before (instrumental cause) / after (effect).
Before: persuasion of Christ’s satisfaction for me + remission to be obtained.
After: persuasion of remitted sins + perseverance to life’s end.
Not all acts of justifying / special-mercy faith precede justification.
Latin
LXII. Ut autem istud conciliat cum doctrina Articuli decimi octavi a nobis exposita, monet se propterea non negare quod fideles habeant ejusmodi fiduciam veniae impetratae per meritum Christi: aut quod haec fiducia non sit fidei salvificae actus: sed hoc solum se velle, quod fiducia illa veniae impetratae non sit ille actus fidei qui est causa instrumentalis justificationis nostrae; quoniam est natura posterior justificationi, & quid eam consequens. Et postea sic de re tota concludit: De objecto igitur fidei salvificae haec tenenda sunt. Primo tenendum est, objectum fiduciae non solum esse remissionem peccatorum impetrandam & obtinendam, sed etiam eorum remissionem jam impetratam. Secundo, fiduciam in haec duo tendere per duos distinctos actus, quorum alter praecedit justificationem, ut ejus causa instrumentalis; alter eam sequitur, ut ejus effectum & consequens. Tertio, actum fiducialem, qui justificationem praecedit, ut ejus causa, esse persuasionem de Christi satisfactione pro nobis in particulari, & de remissione peccatorum obtinenda per & propter ejus satisfactionem. Quarto, actum fiducialem, qui justificationem sequitur, esse persuasionem de remissione peccatorum jam impetrata, & de nostra perseverantia in eo statu, usque ad finem vitae. Denique in fine Articuli, ad quoddam Bellarmini argumentum respondens, dicit fidem justificantem praecedere justificationem, sed non secundum omnes ejus actus, quosdam enim actus fidei justificantis justificationem sequi. Et similiter fidem specialis misericordiae justificatione posteriorem esse, sed non secundum omnes ejus actus: etenim persuasionem de venia seu remissione peccatorum impetranda esse actum illius fidei, quam specialis misericordiae vocant: eam autem justificationem praecedere, saltem ordine naturae.
About this text
Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.
English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).
Catalogue & scope
ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).
Witnesses
- Copy-text Locked Latin, De Theologia I-XLIII (Pitt 1675) (Latin)
- Checked print Internet Archive PDF of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Checked print pdftotext of De Theologia pages (Latin)
- Checked print Internet Archive DjVu OCR of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Fide I-XXII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Authoritate Scripturae Pars I I-XLVII + Pars II I-XXXV + Pars III I-VIII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Scripturae plenitudine densify (Pitt 1675) (Latin)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.