Du Moulin the son: fiducia of refuge justifies — fiducia of sense follows
Pierre du Moulin the son: twofold fiducia.
Fiducia of refuge — flee to God / lean on Him (Ps 31; Isa 50) — instrument and essential form.
Fiducia of sense — Spirit-witness that God is reconciled and life is ours — born from the former (Eph 3:12).
Promises belong to those coming hungry to Christ, not to those who already possess Him.
Sense-fiducia presupposes justification — cannot cause it.
Direct act justifies; reflex sense may lag — many justified without yet feeling they have Christ.
Latin
LI. Horum autem vestigia sequitur Pet. Molinaeus, Petri Molinaei filius, jam supra nominatus. Nam tractatu supra citato, de forma, sive natura fidei justificantis, duplicem quoque fiduciam distinguit. Prior est per quam ad Deum confugimus, & ipsi innitimur, de qua dicitur apud Psaltem, In te Domine confido, non confundar in aeternum, Psalm. 31. & apud Isaiam, cap. 50. Confidat in nomine Domini, & innitatur super Deum suum. Posterior est qua, Spiritu Dei contestante Spiritui nostro, confidimus Deum nobis esse in Jesu Christo reconciliatum, & vitam aeternam ad nos pertinere; unde nascitur pax conscientiae, & sancta quaedam securitas. Quae posterior fiducia ex priori nascitur, juxta illud Apostoli, In quo habemus fiduciam & accessum in confidentia per fidem ejus, Ephes. 3. 12. Priorem fiduciam vocat fiduciam perfugii, posteriorem fiduciam sensus. Quibus positis affirmat, non fiduciam sensus, sed solam fiduciam perfugii, sive motum illum conscientiae, quae reatus sui conscia Dei per Christum misericordiam amplectitur atque apprehendit, esse instrumentum justificationis nostrae, & formam essentialem fidei justificantis. Idque quoniam Dei promissiones factae sunt illis qui ad Christum veniunt, & justitiam ac Dei gratiam in Christo quaerunt atque esuriunt, non vero illis qui jam Christum possident, & compotes gratiae facti sunt. Ac praeterea quoniam fiducia illa sensus, justificationem jam factam praesupponit; ac proinde non potest esse illius causa, aut instrumentum. Et postea observat duplicem esse in fide actionem: unam directam, per quam Christum amplectimur, eique adhaeremus; alteram vero reflexam per quam actionem illam nostram recognoscimus, & sentimus nos Christum apprehendisse; ex quo sensu posterior fiducia nascitur. Et per priorem actum nos proprie credere in Christum, & justificari, non vero per posteriorem. Adeoque multos esse qui Christum vere apprehendunt, nec dum tamen sentiunt se illum apprehendisse; qui nihilominus coram Deo vere justificati sunt, etsi de eo nondum certi & persuasi sint; quoniam haec persuasio non pertinet ad fidei essentiam, sed solum ad ejus perfectionem, & est verae ac robustae fidei fructus, ac consequens quoddam.
About this text
Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.
English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).
Catalogue & scope
ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).
Witnesses
- Copy-text Locked Latin, De Theologia I-XLIII (Pitt 1675) (Latin)
- Checked print Internet Archive PDF of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Checked print pdftotext of De Theologia pages (Latin)
- Checked print Internet Archive DjVu OCR of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Fide I-XXII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Authoritate Scripturae Pars I I-XLVII + Pars II I-XXXV + Pars III I-VIII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Scripturae plenitudine densify (Pitt 1675) (Latin)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.