Retorsion: Rome's Scripture-plus-tradition rule fails the same self-witness test
Ask Rome: if Scripture is not the whole sufficient rule, what is?
They answer: written plus unwritten word in Rome's mouth — the total rule outside which there is no other word of God.
Retorsion: that mixed rule also cannot prove what is most necessary — that Rome's Scriptures and traditions are the divine ones, and that her witness is infallible.
Scripture's self-claim and Rome's boast do not settle the point until one already believes God speaks through Rome.
So their rule demands yet another word beyond Scripture, tradition, and Rome's testimony — or faith rests on no word of God.
No faith-rule escapes a similar charge.
Latin
XXX. Quod ut evidentius fiat, rogamus Pontificios, si Scriptura non sit integra & sufficiens fidei regula, dicant nobis quae tandem illa sit. Respondebunt regulam illam constare tam verbo scripto, quam non scripto, quod est in ore Ecclesiae Romanae: Et verbum illud tam scriptum, quam non scriptum esse sufficientem & totalem fidei regulam, extra quam non sit aliud Dei verbum, & ex qua sola peti possint ea quae sunt necessaria ad fidem & salutem. Sic vero jam proprium eorum argumentum in ipsos retorqueo. Verbum illud partim Scriptura sacra constans, partim sine scripto traditionibus quibus Ecclesia Romana testimonium perhibet, non est sufficiens fidei regula. Nec enim omnia quae sunt ad fidem necessaria ex eo probari possunt. Etenim omnium maxime necessarium est ut credamus esse aliquod verbum vere divinum, & verbum istud constare partim Scripturis quibusdam, partim non scriptis traditionibus, & divinas istas Scripturas atque traditiones esse illas ipsas quibus Ecclesia Romana testimonium perhibet; nosque posse ac debere testimonio ejus hac in parte credere, tanquam omnino certo atque infallibili. Sed istud dogma tam necessarium, & quod tanquam totius religionis fundamentum profertur, non potest sufficienter haberi ex verbo, seu scripto, seu non scripto, quod est in ore Ecclesiae Romanae. Nam quamvis Scriptura affirmet se divinitus inspiratam esse, & Ecclesia Romana glorietur traditiones suas esse divinas, & verbum Dei ab ipsa tanquam ab infallibili teste petendum esse, Nec Scripturae tamen, nec traditionibus, nec Ecclesiae Romanae certo credam, quin prius credam Deum per Romanam Ecclesiam loqui, & tam Scripturam quam traditiones a Deo suam ducere originem. Itaque necesse est, praeter Scripturam & traditiones, & ipsum Ecclesiae Romanae testimonium, esse quoddam Dei verbum unde discam ista omnia esse divina, & fidem meam obligare: alioqui fides mea de authoritate verbi tam scripti, quam non scripti quod in ore habet Ecclesia Romana, nullo nitetur Dei verbo, & sic non erit fides. Denique nulla fidei regula fingi potest contra quam aliquis non possit simili argumento uti.
About this text
Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.
English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).
Catalogue & scope
ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).
Witnesses
- Copy-text Locked Latin, De Theologia I-XLIII (Pitt 1675) (Latin)
- Checked print Internet Archive PDF of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Checked print pdftotext of De Theologia pages (Latin)
- Checked print Internet Archive DjVu OCR of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Fide I-XXII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Authoritate Scripturae Pars I I-XLVII + Pars II I-XXXV + Pars III I-VIII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Scripturae plenitudine densify (Pitt 1675) (Latin)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.