Mosaic books presuppose immortality and prove resurrection — Christ vs the Sadducees
Graver still: they say Moses alone never contained all needful to salvation — immortality and resurrection are missing.
Immortality every religion presupposes: if souls die like cattle, piety is vain — eat and drink, for tomorrow we die.
Moses' whole scope is religion and worship; soul-immortality is presupposed and openly drawn from that scope.
Particular Mosaic texts also prove resurrection: Christ vs the Sadducees cites I am the God of Abraham... — God of the living, not the dead.
He blames their ignorance of the Scriptures; if resurrection was only obscure then, clear distinct faith of it was not yet required for salvation.
Latin
XXVI. Sed aliquid gravius est quo putant adversarii se posse probare Scripturam, quamdiu saltem solis libris Mosaicis constitit, omnia ad salutem necessaria non continuisse. Nec enim quicquam ad fidem & salutem magis necessarium fingi potest, quam dogma de animorum immortalitate & resurrectione corporum. At, inquiunt, de dogmatibus istis tanti momenti apud Mosen nihil reperitur. Quod ad primum attinet, animorum nempe immortalitatem, dico rem esse quam omnis religio praesupponit. Etenim si a brutis eatenus non differimus, animaeque nostrae non secus ac pecudum, cum corporibus intereunt, nec quicquam hominis post mortem superest, frustra est pietas, & frustra religio: nec aliud restat, quam ut cum profanis dicamus, Edamus, bibamus, cras enim moriemur. Itaque, quandoquidem libri Mosis toti occupantur in tradenda religione & cultu Dei praescribendo, animae immortalitas a Mose praesupponitur, estque aliquid quod ex generali librorum ejus scopo doctrinaque in eis contenta indubitate & aperte deducitur. Sed praeterea sunt multa singularia loca apud Mosen unde non tantummodo animae immortalitas, sed corporum resurrectio probari & colligi potest. Nam utrumque Christus contra Sadducaeos confirmat ex illis Dei verbis, Ego sum Deus Abrahami, Deus Isaac, & Deus Jacobi, quoniam, ut inquit, Deus non est Deus mortuorum, sed Deus viventium. Atque adeo Christus Sadducaeos erroris hac in parte arguens ad Scripturam eos revocat, & illis ignorantiam Scripturarum exprobrat. Erratis, inquit, nescientes Scripturas. Unde manifestum est, doctrinam istam illis ex Scriptura notam esse debuisse. Adde quod, si ponamus doctrinam de resurrectione obscure tantum fuisse Mosaicis libris insinuatam, probari non poterit claram & distinctam ejus fidem etiam tunc fuisse ad salutem necessariam.
About this text
Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.
English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).
Catalogue & scope
ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).
Witnesses
- Copy-text Locked Latin, De Theologia I-XLIII (Pitt 1675) (Latin)
- Checked print Internet Archive PDF of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Checked print pdftotext of De Theologia pages (Latin)
- Checked print Internet Archive DjVu OCR of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Fide I-XXII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Authoritate Scripturae Pars I I-XLVII + Pars II I-XXXV + Pars III I-VIII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Scripturae plenitudine densify (Pitt 1675) (Latin)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.