Theological Theses · §1291

David and Peter prove regenerate can fall—and remain death-liable while impenitent

David and Peter show regenerate saints can plunge into grievous sin under God’s permission for humility.

While they rest impenitent they owe damnable guilt, lose present fitness for heaven, and must not pretend safety.

Latin

XIV. Quam Thesin sic in sequentibus confirmant: Exemplis Davidis ac Petri constat posse renatos in gravissima peccata seipsos praecipitare, Deo ita quandoque permittente, ut discant cum humilitate agnoscere, non suis viribus aut meritis, sed solius Dei misericordia se fuisse a morte aeterna servatos, & vita aeterna donatos. Dum hujusmodi peccatis inhaerent, iisque secure acquiescunt, indignatio Dei paterna contra eos laborat. Si justitias meas profanaverint, & mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum, & in verberibus peccata eorum. Tribulatio & angustia in omnem animam hominis operantis malum. Quin etiam reatum damnabilem contrahunt, ita ut dum in eo statu impoenitentes persistunt, nec debeant, nec possint aliter sibi persuadere, quam se esse morti obnoxios. Si secundum carnem vixeritis, moriemini. Sunt enim capitali crimine constricti, cujus merito, secundum divinam ordinationem morti subjacent, quamvis nondum morti traditi sint, neque si paternam Dei amorem spectemus, tradendi, sed ab hoc peccato prius eripiendi, ut sic ex mortis reatu eripiantur. Denique, pro praesenti conditione, amittunt aptitudinem ad ingrediendum regnum coelorum; quia in illud regnum non intrabit aliquid coinquinatum, aut abominationem faciens. Coelestis enim corona non imponitur nisi iis, Qui bonum certamen certarunt, & cursum suum in fide & sanctitate consummarunt. Ineptus ergo ad hanc coronam adipiscendam quisquis impietatis operibus adhuc adhaerescit. Psalm. 89. 31. Rom. 2. 9. & 8. 13. Apoc. 21. 27. 2 Tim. 4. 8.

About this text

Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.

English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).

Catalogue & scope

ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).

Witnesses

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.