How Roman doctors seem to contradict themselves: divine-faith doubt vs conjectural certainty
Roman polemic sounds self-contradictory: sometimes allowing certainty, sometimes calling the faithful doubtful.
The key is equivocation—denying divine-faith certainty while granting conjectural certainty, and calling residual fear ‘doubt’ in a broad sense.
Latin
XXV. Unde patet quomodo secum sint conciliandi Ecclesiae Romanae Doctores, qui in hac quaestione loqui videntur repugnantia & contradictoria. Quando enim nostrorum argumentis respondent, aut hujus controversiae statum explicant, atque constituunt, negant se fidelibus tollere omnem de propria gratia certitudinem; concedunt illos esse posse de sua coram Deo justificatione vere persuados, certos, & securos; neque necessarium esse ut de remissione peccatorum suorum perpetuo haesitent, fluctuent, & dubitent: Et tamen quando contra nos disputant, aut apud plebem suam concionantur, multis argumentis probare contendunt fideles circa propriam justitiam dubios & incertos esse, nescire an sint in Dei gratia; nec illos nisi temere, posse certo & absque dubitatione statuere, peccatorum remissionem se per Christum esse consecutos. Verum quum affirmant fideles & justos nescire an sint in Dei gratia, neque id certo cognoscere & judicare posse, loquuntur de certitudine quam vocant fidei divinae, aut de ea saltem quae omnem formidinem oppositae partis excludit; non vero de conjecturali illa certitudine, quae opponitur quidem proprie dictae dubitationi, & significat verum & determinatum assensum alterius partis contradictionis, sed quae tamen cum aliqua formidine consistere potest. Et quum fidelibus tribuunt aliquam dubitationem de sua apud Deum gratia atque justitia, per id non intelligunt proprie dictam dubitationem, sive haesitationem & fluctuationem mentis, quae neutri parti contradictionis assentiri & accedere audet, sed dubitationem solum latius sumptam, quae consistit cum judicio mentis fixo atque determinato, & dicit solum aliquam formidinem oppositae partis. Quamvis enim, inquit Vasquez, cum assensu determinato alterius partis per propria principia, non possit esse dubitatio inter utramque partem per eadem principia, bene tamen potest esse formido illa quam diximus, per principia extrinseca & universalia, per quae intelligimus posse rem illam aliter se habere, & fortassis aliter tunc esse quam opinamur; quae sane formido videtur esse genus quoddam dubitationis. Cap. illo nono jam citato, ubi pluribus rem illam explicat.
About this text
Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.
English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).
Catalogue & scope
ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).
Witnesses
- Copy-text Locked Latin, De Theologia I-XLIII (Pitt 1675) (Latin)
- Checked print Internet Archive PDF of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Checked print pdftotext of De Theologia pages (Latin)
- Checked print Internet Archive DjVu OCR of the 1675 Pitt folio (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Fide I-XXII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Authoritate Scripturae Pars I I-XLVII + Pars II I-XXXV + Pars III I-VIII (Pitt 1675) (Latin)
- Copy-text Locked Latin, De Scripturae plenitudine densify (Pitt 1675) (Latin)
This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.