Theological Theses · §1167

Paul often speaks as wholly secure of God’s kindness and of Christ living in him

Paul often speaks as secure of God’s mercy and of Christ living in him.

Galatians 2 and the Pastorals voice obtained mercy and a laid-up crown of righteousness.

Latin

VII. Quam saepe vero Paulus loquitur tanquam omnino securus de Dei erga ipsum benignitate & misericordia, & ut sentiens atque percipiens Christum per gratiam suam in ipso viventem atque habitantem. Vivo autem, inquit, jam non ego; vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo filii Dei, qui dilexit me, & tradidit semetipsum pro me. Gal. 2. Quibus consona sunt quae scribit 1 Tim. 1. Gratias ago ei qui me confortavit in Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio, qui primum blasphemus fui, & persecutor, & contumeliosus. Sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide & dilectione quae est in Christo Jesu. Unde est quod 2 Tim. 4. sic in Domino gloriatur, Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die justus judex.

About this text

Louis Le Blanc de Beaulieu - Sedan Theological Theses, newly rendered from the 1675 London Latin. Covers De Theologia through Angelorum & Hominum Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII and Pars Secunda (Reformata) I-XL. Not the collected folio.

English follows locked Pitt Latin through Imaginum CLOSED + Sanctorum Cultu Romana CLOSED + Pars Secunda Reformata I-XL. 1675 PDF ~384-390 (book ~370-376); Vision OCR + pdftotext + tess. No modern English. This slice densifies Sanctorum Pars Secunda I-XL. Next: Pars Secunda XLI–fin (~CI). Claim stays claimed (book densify not done).

Catalogue & scope

ESTC R17887; Wing L802. IA bub_gb_eOkHAW4G0-wC (+ EEBO 1675 for gap leaves). Densify through Sanctorum Cultu Romana I-LXXVII + Pars Secunda Reformata I-XL (Pars Secunda not closed; not whole folio).

Witnesses

This is an AI-assisted study translation. Source fidelity and completeness have not been independently certified. Open Latin on each section (or the Latin source witness link) for the source text. This is not a complete critical edition.