Lactantius — Divine Institutes 4.8
First of all we testify that He was born twice—first in the spirit, afterward in the flesh. Whence in Jeremiah it is said: before I formed you in the womb, I knew you. Likewise: blessed who was, before he was born—which happened to no other except Christ.
Who, though He was from the beginning the Son of God, was regenerated again according to the flesh.
In the beginning was the Word. This was in the beginning with God. All things were made through Him, and without Him nothing was made.
Latin
In primis enim testificamur illum bis esse natum, primum in spiritu, postea in carne. unde aput Hieremiam ita dicitur: priusquam te formarem in utero, noui te. item: beatus qui erat, antequam nasceretur; quod nulli alii contigit praeter Christum. qui cum esset a principio filius dei, regeneratus est denuo secundum carnem. quae duplex natiuitas eius magnum intulit humanis pectoribus errorem circumfuditque tenebras etiam iis qui uerae religionis sacramenta retinebant. sed nos id plane dilucideque monstrabimus, ut amatores sapientiae facilius ac diligentius instruantur. qui audit dei filium dici, non debet tantum nefas mente concipere, ut existimet ex conubio ac permixtione feminae alicuius deum procreasse, quod non facit nisi animal corporale mortique subiectum. deus autem cum solus adhuc esset, cui permiscere se potuit? aut cum esset tantae potestatis, ut quidquid uellet efficeret, utique ad creandum societate alterius non indigebat: nisi forte existimabimus deum, sicut Orpheus putauit, et marem esse et feminam, quod aliter generare non quiuerit, nisi haberet uim sexus utriusque, quasi aut ipse secum coierit aut sine coitu non potuerit procreare. sed et Hermes in eadem fuit opinione, cum dicit eum αὺτοπάτορα et αὺτομήτορα . quod si ita esset, ut a prophetis pater dicitur, sic etiam mater diceretur. quomodo igitur procreauit? primum nec sciri a quoquam possunt nec enarrari opera diuina, sed tamen sanctae litterae docent, in quibus cautum est illum dei filium dei esse sermonem itemque ceteros angelos dei spiritus esse. nam sermo est spiritus cum uoce aliquid significante prolatus. sed tamen quoniam spiritus et sermo diuersis partibus proferuntur, siquidem spiritus naribus, ore sermo procedit, magna inter hunc dei filium ceterosque angelos differentia est. illi enim ex deo taciti spiritus exierunt, quia non ad doctrinam dei tradendam, sed ad ministerium creabantur. ille uero cum sit et ipse spiritus, tamen cum uoce ac sono ex dei ore processit sicut uerbum, ea scilicet ratione, quia uoce eius ad populum fuerat usurus, id est quod ille magister futurus esset doctrinae dei et caelestis arcani ad homines perferendi. ipsum primo locutus est, ut per eum ad nos loqueretur et ille uocem dei ac uoluntatem nobis reuelaret. merito igitur sermo ac uerbum dei dicitur, quia deus procedentem de ore suo uocalem spiritum, quem non utero, sed mente conceperat, inexcogitabili quadam maiestatis suae uirtute ac potentia in effigiem, quae proprio sensu et sapientia uigeat, conprehendit; et alios item spiritus suos in angelos figurauit. nostri spiritus dissolubiles sunt, quia mortales sumus, dei autem spiritus et uiuunt et manent et sentiunt, quia ipse immortalis est et sensus ac uitae dator. nostrae uoces licet aurae misceantur atque uanescant, tamen plerumque permanent litteris conprehensae: quanto magis dei uocem credendum est et manere in aeternum et sensu ac uirtute comitari, quam de deo patre tamquam riuus de fonte traduxerit! quodsi quis miratur ex deo deum prolatione uocis ac spiritus potuisse generari, si sacras uoces prophetarum cognouerit, desinet profecto mirari. Solomonem patremque eius Dauid potentissimos reges fuisse et eosdem prophetas etiam iis fortasse sit notum, qui diuinas litteras non attigerunt: quorum alter, qui posterius regnauit, Troianae urbis excidium centum et quadraginta annis antecessit. huius pater diuinorum scriptor hymnorum in psalmo XXXII sic ait: uerbo dei caeli solidati sunt et spiritu eius omnis uirtus eorum. item rursus in psalmo XLIIII: eructauit cor meum uerbum bonum, dico ego opera mea regi, contestans uidelicet nulli alii opera dei esse nota nisi filio soli, qui est uerbum dei et quem regnare in perpetuum necesse est. item Solomon ipsum uerbum dei esse demonstrat, cuius manibus opera ista mundi fabricata sint. ego inquit ex ore altissimi prodiui ante omnem creaturam. ego in caelis feci ut oreretur lumen indeficiens, et nebula texi omnem terram. ego in altis habitaui et thronus meus in columna nubis. Iohannes quoque ita tradit: in principio fuit uerbum et uerbum erat aput deum et deus erat uerbum. hoc fuit in principio aput deum. omnia per illum facta sunt et sine illo factum est nihil.