Lactantius — Divine Institutes 4.7

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

Perhaps someone may ask here who this is so powerful, so dear to God, and what name He has, whose first birth not only preceded the world but by prudence disposed it and by virtue constructed it.

The question itself already points beyond angels and heroes to the One used in the world's ordering.

Name and power belong to Him who is first-born before the fabric of things.

Latin

Fortasse quaerat aliquis hoc loco, quis sit iste tam potens, tam deo carus, et quod nomen habeat, cuius prima natiuitas non modo antecesserit mundum, uerum etiam prudentia disposuerit, uirtute construxerit. primum scire nos conuenit nomen eius ne angelis quidem notum esse qui morantur in caelo, sed ipsi soli ac deo patri, nec ante id publicabitur, ut est sanctis litteris traditum, quam dispositio dei fuerit impleta; deinde nec enuntiari posse hominis ore, sicut Hermes docet haec dicens: αἴτιος δὲ τούτου τοῦ αἰτίου ἡ τοῦ θεοῦ ἅτε τοῦ ἀγαθοῦ βούλησις, οὗ τὸ ὄνομα οὐ δύναται ἀνθρωπίνῳ στόματι λαληθῆναι. et paulo post ad filium: ἔστι γὰρ τις, ὦ τέκνον, ἀπόῤῥητος λόγος σοφίας ὅσιος τε περὶ τοῦ μόνου κυρίου πάντων, καὶ πάντα προεννοουμένου Θεοῦ, ὃν εἰπεῖν ὑπὲρ ἄνθρωπόν ἐστιν . sed quamuis nomen eius, quod ei a principio pater summus inposuit, nullus alius praeter ipsum sciat, habet tamen et inter angelos aliut uocabulum et inter homines aliut. Iesus quippe inter homines nominatur. nam Christus non proprium nomen est, sed nuncupatio potestatis et regni: sic enim Iudaei reges suos appellabant. sed exponenda huius nominis ratio est propter ignorantium errorem, qui eum inmutata littera Chrestum solent dicere. erat Iudaeis ante praeceptum ut sacrum conficerent unguentum, quo perungui possent ii qui uocabantur ad sacerdotium uel ad regnum, et sicut nunc Romanis indumentum purpurae insigne est regiae dignitatis assumptae, sic illis unctio sacri unguenti nomen ac potestatem regium conferebat. uerum quoniam Graeci ueteres χρίεσθαι dicebant ungui, quod nunc ἀλείϕεσθαι , sicut indicat Homeri uersus ille: τοὺς δ\' ἐπεὶ οὖν δμῳαὶ λοῦσαν καὶ χρῖσαν ἐλαίῳ, ob hanc rationem nos eum Christum nuncupamus, id est unctum, qui Hebraeice Messias dicitur. unde in quibusdam Graecis scripturis, quae male de Hebraeicis interpretatae sunt, ήλειμ - μένος scriptum inuenitur, ἀπὸ tou ἀλείϕεσθαι . sed tamen utrolibet nomine rex significatur, non quod ille regnum hoc terrenum fuerit adeptus, cuius capiendi nondum tempus aduenit, sed quod caeleste ac sempiternum; de quo disseremus in ultimo libro. nunc uero de prima eius natiuitate dicamus.

← Salvation in Christ