Lactantius — Divine Institutes 4.1

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

As I think and often turn over in my mind that earlier state of the human race, it usually seems both wondrous and unworthy that by the folly of one age—taking up various religions and believing many gods—it suddenly came into such ignorance of itself that, truth taken from the eyes, neither the religion of the true God nor the reason of humanity remained.

Those who have seen in some part that they are foolish are found much wiser than those who had believed themselves to be wise.

Latin

Cogitanti mihi et cum animo meo saepe reputanti priorem illum generis humani statum et mirum pariter et indignum uideri solet, quod unius saeculi stultitia religiones uarias suscipientis deosque multos esse credentis in tantam subito ignorationem sui uentum est, ut ablata ex oculis ueritate neque religio dei ueri neque humanitatis ratio teneretur, hominibus non in caelo summum bonum quaerentibus, sed in terra. quam ob causam profecto saeculorum ueterum mutata felicitas est. coeperunt. enim relicto parente et constitutore omnium deo insensibilia digitorum suorum figmenta uenerari. quae prauitas quid effecerit aut quid malorum adtulerit, res ipsa declarat. auersi namque a summo bono, quod ideo beatum ac sempiternum est, quia uideri tangi conprehendi non potest, et a uirtutibus ei bono congruentibus, quae sunt aeque inmortales, ad hos corruptos et fragiles deos lapsi et studentes iis rebus quibus solum corpus ornatur alitur delectatur, mortem sibi perpetuam cum diis et cum bonis corporalibus quaesierunt, quia morti corpus omne subiectum est. insecuta est igitur huiusmodi religiones iniustitia et inpietas, sicuti fuerat necesse. desierunt etenim uultus suos in caelum tollere, sed deorsum mentes hominum depressae terrenis ut religionibus, sic etiam bonis inhaerebant. secutum est discidium generis humani et fraus et nefas omne, quia spretis aeternis atque incorruptis bonis, quae sola debent ab homine concupisci, temporalia et breuia maluerunt maiorque hominibus ad malum fides fuit, qui prauum recto, quia praesentius fuerat, praetulerunt. sic humanam uitam prioribus saeculis in clarissima luce uersatam caligo ac tenebrae conprehenderunt: et quod huic prauitati congruens erat, postquam sublata sapientia est, tunc demum sibi homines sapientium nomen uindicare coeperunt. tum autem nemo sapiens uocabatur, cum omnes erant: utinamque nomen illut aliquando publicum quamuis ad paucos redactum tamen uim suam retineret. possent enim fortasse pauci illi uel ingenio uel auctoritate uel adsiduis hortamentis liberare populum uitiis et erroribus. sed adeo in totum sapientia occiderat, ut ex ipsa nominis adrogantia nullum eorum qui uocarentur appareat fuisse sapientem. et tamen prius quam haec philosophia quae dicitur esset inuenta, septem fuisse traduntur, qui primi omnium quia de rebus naturalibus quaerere ac disputare sunt ausi, sapientes haberi appellarique meruerunt. o miserum calamitosumque saeculum, quo per orbem totum septem soli fuerunt qui hominum uocabulo cierentur! nemo enim potest iure dici homo nisi qui sapiens est. sed si ceteri omnes praeter ipsos stulti fuerunt, ne illi quidem sapientes, quia nemo sapiens esse uere iudicio stultorum potest. adeo ab iis afuit sapientia, ut ne postea quidem increscente doctrina et multis magnisque ingeniis in id ipsum semper intentis potuerit perfici ac ueritas conprehendi. nam post illorum septem sapientium gloriam incredibile est, quanto studio inquirendae ueritatis Graecia omnis exarserit. ac primum nomen ipsum sapientiae adrogans putauerunt seque non sapientes, sed studiosos sapientiae uocauerunt. quo facto et illos qui temere sapientium sibi nomen asciue- rant, erroris stultitiaeque damnarunt et se quoque ipsos igno- . rantiae, quam quidem non diffitebantur. nam ubicumque rerum natura ingeniis eorum quasi manus opposuerat, ne rationem possent aliquam reddere, testificari solebant nihil scire se, nihil cernere. unde multo sapientiores inueniuntur qui se 20 (insipientes esse) aliqua ex parte uiderunt quam illi qui se sapere crediderant.

← true-worship