Lactantius — Divine Institutes 3.26

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

What therefore they sensed must be done as nature demands, yet neither could do themselves nor saw could be done by philosophers—this alone heavenly teaching effects, because it alone is wisdom.

Could those persuade anyone who persuade not even themselves? Or will they crush anyone's desires, temper anger, restrain lust, when they themselves both yield to vices and confess nature is stronger?

But God's precepts, because they are both simple and true, make hearers better. And so their wisdom, at most, does not cut out vices but hides them. But God's few precepts so change the whole man and, the old put off, render him new, that you would not recognize him to be the same.

Latin

Quod ergo illi poscente natura faciendum esse senserunt, sed tamen neque ipsi facere potuerunt neque a philosophis fieri posse uiderunt, sola haec efficit doctrina caelestis, quia sola sapientia est. illi scilicet persuadere cuiquam potuerunt, qui nihil persuadent etiam sibi, aut cuiusquam cupiditates oppriment, iram temperabunt, libidinem cohercebunt, cum ipsi et cedant uitiis et fateantur plus ualere naturam? dei autem praecepta quia et simplicia et uera sunt, quantum ualeant in animis hominum, cottidiana experimenta demonstrant. da mihi uirum qui sit iracundus maledicus effrenatus, paucissimis dei uerbis tam placidum quam ouem reddam. da cupidum auarum tenacem, iam tibi eum liberalem dabo et pecuniam suam plenis manibus largientem. da timidum doloris ac mortis, iam cruces et ignes et Perilli taurum contemnet. da libidinosum adulterum ganeonem, iam sobrium castum continentem uidebis. da cruaeiem et sanguinis aapetenteIll, lam in meram clementiam furor ille mutabitur. da iniustum insipientem peccatorem, continuo et aequus et prudens et innocens erit: uno enim lauacro malitia omnis abolebitur. tanta diuinae sapientiae uis est, ut in hominis pectus infusa matrem delictorum stultitiam uno semel inpetu expellat: ad quod efficiendum non mercede, non libris, non lucubrationibus opus est. gratis ista fiunt, facile, cito, pateant modo aures et pectus sapientiam sitiat. nemo uereatur: nos aquam non uendimus nec solem mercede praestamus. dei fons uberrimus atque plenissimus patet cunctis et hoc caeleste lumen uniuersis oritur quicumque oculos habent. num quis haec philosophorum aut umquam praestitit aut praestare si uelit potest? qui cum aetates suas in studio philosophiae conterant, neque alium quemquam neque se ipsos, si natura paululum obstitit, possunt facere meliores. itaque sapientia illorum, ut plurimum efficiat, non excindit uitia, sed abscondit. pauca uero dei praecepta sic totum hominem inmutant et exposito uetere nouum reddunt, ut non cognoscas eundem esse.

← Faith and Obedience