Lactantius — Divine Institutes 3.23

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

When therefore the very chiefs of the philosophers are caught in such great vanity, what shall we think of the lesser ones?

They never seem so wise to themselves as when they boast of contempt of money. 'A brave soul'—but I wait to see what they do and where that contempt ends.

They flee and desert patrimonies handed down by parents as if an evil, and yet their show does not make them wise—only differently entangled.

Latin

Cum igitur in tanta uanitate ipsi philosophorum principes deprehendantur, quid illos minores putabimus? numquam sibi tam sapientes uideri solent quam cum pecuniae contemptu gloriantur. \'fortis animus.\' sed expecto quid faciant et quo ille contemptus euadat. tradita sibi a parentibus patrimonia tamquam malum fugiunt ac deserunt et ne in tempestate naufragium faciant, in tranquillum se ultro praecipitant, non uirtute, sed peruerso metu fortes, sicut illi, qui cum timent ne ab hoste iugulentur, ipsi se iugulant, ut mortem morte deuitent. sic isti unde possent gloriam liberalitatis adquirere, sine honore, sine gratia perdunt. laudatur Democntus, quod agros suos reliquerit eosque pascua publica fieri passus sit. probarem, si donasset. nihil autem sapienter fit, quod si ab omnibus fiat, inutile est ac malum. sed haec neclegentia tolerabilis. 20 quid ille qui patrimonium in nummos redactum effudit in mare? ego dubito utrumne sanus an demens fuerit. \'abite\' inquit \'in profundum malae cupiditates, ego uos mergam, ne ipse mergar a uobis. \' si tantus pecuniae contemptus est, fac illam beneficium, fac humanitatem, largire pauperibus: potes hoc quod perditurus es multis succurrere, ne fame aut siti aut nuditate moriantur. imitare insaniam saltem furoremque Tuditani: sparge populo diripiendam. potes et pecuniam effugere et tamen bene collocare, quia saluum est quidquid pluribus profuit. Zenonis autem paria peccata quis probat? sed omittamus id quod est ab omnibus semper inrisum: illut satis est ad coarguendum furiosi hominis errorem, quod inter uitia et morbos misericordiam ponit. adimit nobis adfectum quo ratio humanae uitae paene omnis continetur. cum enim natura hominis inbecillior sit quam ceterorum animalium, quae uel ad perferendam uim temporum uel ad incursiones a suis corporibus arcendas naturalibus munimentis prouidentia caelestis armauit, homini autem quia nihil istorum datum est, accepit pro istis omnibus miserationis adfectum qui plane uocatur humanitas, qua nosmet inuicem tueremur. nam si homo ad conspectum alterius hominis efferaretur, quod facere uidemus animantes quarum natura soliuaga est, nulla esset hominum societas, nulla urbium condendarum uel cura uel ratio, sic ne uita quidem satis tuta, cum et ceteris animalibus exposita esset inbecillitas hominum et ipsi inter semet ipsos beluarum more saeuirent. non minor in aliis dementia. quid enim dici potest de illo qui nigram esse dixit niuem? quam consequens erat ut etiam picem albam esse diceret! hic est ille qui se idcirco natum esse dixit, ut caelum ac solem uideret, qui in terra nihil uidebat sole lucente. Xenophanes dicentibus mathematicis orbem lunae duodeuiginti partibus maiorem esse quam terram stultissime credidit et quod huic leuitati fuit consentaneum, dixit intra concauum lunae sinum esse aliam terram et ibi aliut genus hominum simili modo uiuere, quo nos in hac terra uiuimus. habent igitur illi lnnatici homines alteram lunam, quae illis nocturnum lumen exhibeat sicut haec exhibet nobis, et fortasse noster hic orbis alterius inferioris terrae luna sit. fuisse Seneca inter Stoicos ait qui deliberaret, utrumne soli quoque suos populos daret: inepte scilicet, qui dubitauerit. quid enim perderet, si dedisset? sed credo calor deterrebat, ne tantam multitudinem periculo committeret, ne si aestu nimio perissent, ipsius culpa euenisse tanta calamitas diceretur. S

← Faith and Obedience