Lactantius — Divine Institutes 3.22

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

It remains that that sharing has nothing other than adulteries and lusts, for whose thorough uprooting virtue is especially necessary.

And so he did not find the concord he sought, because he did not see whence it arises.

Justice is not secured by communal wives but by true virtue's source.

Latin

Restat ut communio ista nihil aliut habeat praeter adulteria et libidines, propter quas funditus eruendas uirtus est uel maxime necessaria. itaque non inuenit concordiam quam quaerebat, quia non uidebat unde oriatur. nam iustitia in extra positis nihil momenti habet, ne in corpore quidem, sed tota in hominis mente uersatur. qui ergo uult homines adaequare, non matrimonia, non opes subtrahere debet, sed adrogantiam superbiam tumorem, ut illi potentes et elati pares esse se etiam mendicissimis sciant. detracta enim diuitibus insolentia et iniquitate nihil intererit utrumne alii diuites, alii pauperes sint, cum animi pares fuerint, quod efficere nulla res alia praeter religionem dei potest. putauit igitur se inuenisse iustitiam, cum eam prorsus euerteret, quia non rerum fragilium, sed mentium debet esse communitas. nam si iustitia uirtutum omnium mater est, cum illae singulae tolluntur, ipsa subuertitur. tulit autem Plato ante omnia frugalitatem, quae utique nulla est ubi proprii nihil habetur, tulit abstinentiam, siquidem nihil fuerit quo abstineatur alienum, tulit temperantiam, tulit castitatem, quae uirtutes in utroque sexu maximae sunt, tulit uerecundiam pudorem modestiam, si honesta et legitima esse incipiunt quae solent flagitiosa et turpia iudicari. sic uirtutem dum uult omnibus dare, omnibus ademit. nam rerum proprietas et uitiorum et uirtutum materiam continet, communitas autem nihil aliut quam uitiorum licentiam. nam uiri qui multas mulieres habent, nihil aliut dici possunt quam luxuriosi ac nepotes. item mulieres quae a multis habentur, non utique adulterae, quia certum matrimonium nullum est, sed prostitutae ac meretrices sint necesse est. redegit ergo humanam uitam ad similitudinem non dicam mutorum, sed pecudum ac beluarum. nam uolucres paene omnes matrimonia faciunt et paria iungunt et nidos suos tamquam geniales toros concordi mente defendunt et fetus suos quia certi sunt amant et si alienos subieceris abigunt. at homo sapiens contra morem hominum contraque naturam stultiora sibi quae imitaretur elegit et quoniam uidebat in ceteris animalibus officia marum feminarumque non esse diuisa, existimauit oportere etiam mulieres militare et consiliis publicis interesse et magistratus gerere et imperia suscipere. itaque his arma et equos adsignauit: consequens est ut lanam et telam uiris et infantium gestationes. nec uidit inpossibilia esse quae diceret et ex eo, quod adhuc in orbe terrae neque tam stulta neque tam sapiens ulla gens extitit, quae hoc modo uiueret.

← Faith and Obedience