Lactantius — Divine Institutes 3.13
The matter seems to demand here that, since we have taught immortality to be the highest good, we also prove this itself—that the soul is immortal. On which there is a huge dispute among philosophers, and yet those who thought rightly about the soul could neither unfold nor prove anything.
For without this divine learning they were empty. As those things are foods of the body, so wisdom is food of the soul—and to beasts, as there is no sense of that benefit, so there is none of wisdom.
Latin
Res exigere uidetur hoc loco, ut quoniam docuimus in-\' mortalitatem esse summum bonum, id ipsum, inmortalem esse animam, conprobemus. qua de re ingens inter philosophos disceptatio est, nec quicquam tamen explicare aut probare potuerunt ii qui uerum de anima sentiebant. expertes enim diuinae huius eruditionis nec argumenta uera quibus uincerent adtulerunt nec testimonia quibus probarent. sed oportunius hanc quaestionem tractabimus in ultimo libro, cum de uita beata nobis erit disserendum. superest pars illa philosophiae tertia quam uocant Xoycxiav , in qua tota dialectica et omnis loquendi ratio continetur. hanc diuina eruditio non desiderat, quia non in lingua, sed in corde sapientia est nec interest quali utare sermone. res enim, non uerba quaeruntur. et nos non de grammatico aut oratore, quorum scientia est quomodo loqui deceat, sed de sapiente disserimus, cuius doctrina est quomodo uiuere oporteat. quodsi neque physica illa ratio necessaria est neque haec logica, quia beatum facere non possunt, restat at in sola ethica totius philosophiae uis contineatur; ad quam se abiectis omnibus Socrates contulisse dicitur. in qua etiam parte quoniam philosophos errasse docui, qui summum bonum cuius capiendi gratia generati sumus non conprehenderunt, apparet falsam et inanem esse omnem philosophiam, quia nec instruit ad iustitiae munera nec officium hominis rationemque consummat. sciant igitur errare se qui philosophiam putant esse sapientiam; non trahantur auctoritate cuiusquam, sed ueritati potius et faueant et accedant. nullus hic temeritati locus est, in aeternum stultitiae poena subeunda est, si aut persona inanis aut opinio falsa deceperit. homo autem, qualiscumque est, si sibi credit hoc est si homini credit, ut non dicam stultus, qui suum non uideat errorem, certe adrogans est, qui sibi audeat uindicare quod humana condicio non recipit. ipse e Romanae linguae summus auctor quantum fallatur, licet ex illa sententia peruidere: qui cum in libris officiorum philosophiam nihil aliut esse dixisset quam studium sapientiae, ipsam autem sapientiam rerum diuinarum et humanarum scientiam, tum adiecit: cuius studium qui uituperat, haut sane intellego quidnam sit quod laudandum putet. nam si oblectatio quaeritur animi requiesque curarum, quae conferri cum eorum studiis potest, qui semper aliquid anquirunt quod spectet et ualeat ad bene beateque uiuendum? siue ratio constantiae uirtutisque ducitur, aut haec est ars aut nulla omnino, per quam eas adsequamur. nullam dicere maximarum rerum artem esse, cum, minimarum sine arte nulla sit, hominum est parum considerate loquentium atque in maximis rebus errantium. si autem est aliqua disciplina uirtutis, ubi ea quaeretur, cum ab isto discendi genere discesseris? equidem tametsi operam dederim ut quantulamcumque dicendi adsequerer facultatem propter studium docendi, tamen eloquens numquam fui, quippe qui forum ne adtigerim quidem: sed necesse est ipsa me faciat causae bonitas eloquentem, ad quam diserte copioseque defendendam scientia diuinitatis et ipsa ueritas sufficit. uellem igitur Ciceronem paulisper ab inferis surgere, ut uir eloquentissimus ab homunculo non diserto doceretur: primum quidnam sit quod laudandum putet qui uituperat id studium quod uocatur philosophia; deinde neque illam esse artem qua uirtus et iustitia discatur nec aliam ullam, sicut putauit; postremo quoniam est uirtutis disciplina, ubi quaerenda sit, cum ab illo discendi genere discesseris, quod ille non audiendi discendique gratia quaerebat. a quo enim posset audire, cum sciret id nemo? sed ut in causis facere solebat, interrogatione uoluit urguere ad confessionemque perducere, tamquam confideret responderi prorsus nihil posse, quominus philosophia esset magistra uirtutis. quod quidem in Tusculanis disputationibus aperte professus est ad eam ipsam conuersa oratione, tamquam se declamatorio dicendi genere iactaret. o (uitae) philosophia dux inquit o uirtutis indagatrix expultrixque uitiorum! quid non modo nos, sed omnino uita hominum sine te esse potuisset? — tu inuentrix legum, tu magistra morum et disciplinae fuisti: quasi uero aliquid per se ipsa sentiret ac non potius ille laudandus esset qui eam tribuit. potuit eodem modo gratias agere cibo et potui, quod sine his rebus constare uita non possit, in quibus ut sensus ita beneficii nihil est: atquin ut illa corporis alimenta sunt, sic animae sapientia.