Lactantius — Divine Institutes 2.6

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

The foolish therefore sin by a double reason: first because they prefer the elements—that is, God's works—to God; next because they cult figures of those very elements grasped in human appearance.

For they shape likenesses of sun and moon in human fashion, likewise of fire and earth and sea, which they name Vulcan, Vesta, Neptune, nor do they understand that they are worshiping the works, not the Maker.

And later ages give such authority to those inventors that people judge them worthy of kinship whom, while they lived, no one high or low thought worthy of affinity.

Latin

Duplici ergo ratione peccatur ab insipientibus, primum quod elementa id est dei opera deo praeferunt, deinde quod elementorum ipsorum figuras humana specie conprehensas colunt. nam solis lunaeque simulacra. humanum lu modum formant, item ignis et terrae et maris, quae illi Vulcanum Vestam Neptunum uocant, nec elementis ipsis in aperto litant. tanta homines imaginum cupiditas tenet, ut iam uiliora ducantur illa quae uera sunt: auro scilicet et gemmis et ebore delectantur. horum pulchritudo ac nitor praestringit oculos nec ullam religionem putant ubicumque illa non fulserint. itaque sub obtentu deorum auaritia et cupiditas colitur. credunt enim deos amare quidquid ipsi concupiscunt, quidquid est propter quod furta et homicidia et latrocinia cottidie saeuiunt, propter quod bella per totum orbem populos urbesque subuertunt. consecrant ergo diis manubias et rapinas suas, quos certe necesse est inbecillos esse ac summae uirtutis expertes, si subiecti sunt cupiditatibus. cur enim caelestes eos putemus, si desiderant aliquid de terra, uel beatos, si aliqua re indigent., uel incorruptos, si uoluptati habent ea in quibus adpetendis cupiditas hominum non inmerito damnatur? ueniuut igitur ad deos non tam religionis gratia, quae nulla potest esse in rebus male partis et corruptibilibus, quam ut aurum oculis hauriant, nitorem leuigati marmoris aut eboris aspiciant, ut insignes lapillis et coloribus uestes uel distincta gemmis fulgentibus pocula insatiabili contemplatione contrectent. et quanto fuerint ornatiora templa et pulchriora simulacra, tanto plus maiestatis habere creduntur: adeo religio eorum nihil est aliut quam quod cupiditas humana miratur. hae sunt religiones, quas sibi a maioribus suis tra<ditas pertinacissime tueri ac defendere perseuerant, uec considerant quales sint, sed ex hoc ueras ac probatas esse confidunt, quod eas ueteres tradiderunt, tantaque est auctoritas uetustatis, ut inquirere in eam scelus esse ducatur. itaque creditur ei passim tamquam cognitae ueritati. denique aput Ciceronem sic dicit Cotta Lucilio: habes, Balbe, quid Cotta, quid pontifex sentiat. fac nunc ego intellegam quid tu sentias: a te enim philosopho rationem religionis accipere debeo, maioribus autem nostris etiam nulla ratione reddita. credere. si credis, cur ergo rationem requiris, quae potest efficere ne credas? sin rationem quaerendam putas, ergo non credis: ideo enim quaeris, ut eam sequare, cum inueneris. docet ecce tc ratio nou esse ueras deorum religiones: quid facies? maioresne potius an rationem sequeris, quae quidem tibi non ab alio insinuata, sed a te ipso inuenta et elata est, cum omnes religiones radicitus eruisti? si rationem mauis, discedere te necesse est ab institutis ct auctoritate maiorum, quoniam id solum rectum est quod ratio praescribit: si autem pietas maiores sequi suadet., fatere igitur et illos stultos fuisse, qui excogitatis contra rationem religionibus seruierunt, et te ineptum, qui id colas quod falsum esse conuiceris. sed tamen quoniam nobis tanto opere maiorum nomen opponitur, uideamus tandem qui fuerint. maiores illi, a quorum auctoritate discedi nefas ducitur. Romulus urbem conditurus pastores inter quos adoleuerat conuocauit cumque is numerus condendae urbi parum idoneus uideretur, constituit asylum. eo passim confugerunt ex finitimis locis pessimi quique sine ullo condicionis discrimine. ita conflauit ex his omnibus populum legitque in senatum eos qui aetate anteibant et patres appellauit, quorum consilio gereret omnia. de quo senatu Propertius elegiarum scriptor haec loquitur: bucina cogebat priscos ad uerba Quirites, centum illi in prato saepe senatus erat . curia, praetexto nunc quae nitet alta senatu, pellitos habuit, rustica corda, patres . hi sunt patres quorum decretis eruditi ac prudentes uiri deuotissime seruiant, idque uerum atque inmutabile omnis posteritas iudicet quod centum pelliti senes statutum esse uoluerunt: quos tamen, ut in primo libro dictum est, Pompilius inlexit, ut uera esse crederent sacra quae ipse tradebat. est uero quod illorum auctoritas tanti habeatur a posteris, quos nemo cum uiuerent neque summus neque infimus adfinitate dignos iudicauit.

← true-worship