Lactantius — Divine Institutes 2.19
Unless I am mistaken, a great and difficult portion of the undertaken work is finished, and with heavenly majesty supplying us facility of speech we have driven off manifold errors.
But now a greater and harder wrestling is set before us with the philosophers, whose highest learning remains to be emptied.
False religion's errors yield; philosophy's claim remains so truth may shine.
Latin
Peracta est nisi fallor magna et difficilis suscepti operis portio et maiestate caelesti suggerente nobis dicendi facultatem muetera.tos depulimus errores. nunc uero maior nobis ac difficilior cum philosophis proposita luctatio est, quorum summa doctrina et eloquentia quasi moles aliqua mihi opponitur. nam ut illic multitudine ac prope consensu omnium gentium premebamur, ita hic auctoritate praestantium omni genere laudis uirorum. quis autem nesciat plus esse momenti in paucioribus doctis quam in pluribus inperitis? sed non est desperandum istos quoque de sententia. deo et ueritate ducibus posse depelli nec tam pertinaces fore arbitror, ut clarissimum solem sanis ac patentibus oculis uidere se negent. modo illut uerum sit quod ipsi solent profiteri, studio inuestigandae ueritatis se teneri, efficiam profecto ut quaesitam ueritatem diu et aliquando inuentam esse credant et humanis ingeniis inueniri non potuisse fateantur.