Lactantius — Divine Institutes 1.6
Now let us pass to divine testimonies. But first I will bring forward one that is like the divine—both for its extreme antiquity and because he whom I will name was transferred from humans among the gods.
In Cicero, Cotta the pontiff arguing against the Stoics about religions and the variety of opinions that usually exist about the gods, after the Academic manner calls everything into doubt.
Against those who serve false religions, what kind of proof should we apply more than that we refute them by the testimonies of their own gods?
Latin
Nunc ad diuina testimonia transeamus. sed prius unum proferam, quod est simile diuino et ob nimiam uetustatem et quod is quem nominabo ex hominibus in deos relatus est.. apud Ciceronem U. Cotta pontifex disputans contra Stoicos de religionibus et uarietate opinionum quae solent esse de diis, ut more Academicorum omnia faceret incerta, quinque fuisse Mercurios ait et enumeratis per ordinem quattuor quintum fuisse eum a quo sit Argus occisus; ob eamque causam in Aegyptum profugisse atque Aegyptiis leges ac litteras tradidisse. hunc Aegyptii Thoyth appellant, a quo apud eos primus anni sui mensis id est September nomen accepit. idem oppidum condidit, quod etiam nunc graece uocatur Mercurii ciuitas, et Pheneatae colunt eum religiose. qui tametsi homo fuit, antiquissimus tamen et instructissimus omni genere doctrinae adeo, ut ei multarum rerum et artium scientia Trismegisto cognomen inponeret. hic scripsit libros et quidem multos ad cognitionem diuinarum rerum pertinentes, in quibus maiestatem summi ac singularis dei asserit isdemque nominibus appellat quibus nos dominum et patrem. ac ne quis nomen eius requireret, άνώνυμον esse dixit, eo quod nominis proprietate non egeat, ob ipsam scilicet unitatem. ipsius haec uerba sunt: o se Oso ; είς , b δὲ είς όνόματος ou προσδέεται έστι ykp o wv ὰνώνυμος . deo igitur nomen (non) est, quia solus est, nec opus est proprio uocabulo, nisi cum discrimen exigit multitudo, ut unam quamque personam sua nota et appellatione designes. deo autem, quia semper unus est, proprium nomen est deus. Superest de responsis sacrisque carminibus testimonia quae sunt multo certiora proferre. nam fortasse ii contra quos agimus nec poetis putent esse credendum tamquam uana fingentibus nec philosophis, quod errare potuerint, quia et ipsi homines fuerint. M. Varro, quo nemo umquam doctior ne apud Graecos quidem uixit, in libris rerum diuinarum quos ad C. Caesarem pontificem maximum scripsit, cum de quindecimuiris loqueretur, Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae, sed appellari uno nomine Sibyllinos, quod omnes feminae uates Sibyllae sint a ueteribus nuncupatae uel ab unius Delphidis nomine uel a consiliis deorum enuntiandis. atouq enim deos, non Osouc , et consilium non βουλήν , sed βούλλαν appellabant Aeolico genere sermonis. itaque Sibyllam dictam esse quasi θεοβούλην . ceterum Sibyllas decem numero fuisse, easque omnes enumerauit sub auctoribus qui de singulis scriptitauerint. primam fuisse de Persis, cuius mentionem fecerit Nicanor, qui res gestas Alexandri Macedonis scripsit; secundam Libyssam, cuius meminerit Euripides in Lamiae prologo; tertiam Delphida, de qua Chrysippus loquatur in eo libro quem de diuinatione conposuit; quartam Cimmeriam in Italia, quam Naeuius in libris belli Punici, Piso in annalibus nominet; quintam Erythraeam, quam Apollodorus Erythraeus adfirmet suam fuisse ciuem eamque Grais Ilium petentibus uaticinatam et perituram esse Troiam et Homerum mendacia scripturum; sextam Samiam, de qua scribat Eratosthenes in antiquis annalibus Samiorum repperisse so scriptum; septimam Cumanam nomine Amaltheam, quae ab aliis Herophile uel Demophile nominetur, eamque nouem libros attulisse ad regem Tarquinium Priscum ac pro iis trecentos philippeos postulasse regemque aspernatum pretii magnitudinem derisisse mulieris insaniam; illam in conspectu regis tris combussisse ac pro reliquis idem pretium poposcisse; Tarquinium multo magis insanire mulierem putauisse; quae denuo tribus aliis exustis cum in eodem pretio perseueraret, motum esse regem ac residuos trecentis aureis emisse; quorum postea numerus sit auctus, Capitolio refecto, quod ex omnibus ciuitatibus et Italicis et Graecis praecipueque Erythraeis coacti adlatique sunt Romam cuiuscumque Sibyllae nomine fuerunt; octauam Hellespontiam in agro Troiano natam, uico Marmesso circa oppidum Gergithium, quam scribat Heraclides Ponticus Solonis et Cyri fuisse temporibus; nonam Phrygiam, quae uaticinata sit Ancyrae; decimam Tiburtem nomine Albuneam, quae Tiburi colatur ut dea iuxta ripas amnis Anienis, cuius in gurgite simulacrum eius inuentum esse dicitur tenens in manu librum. arum onmium Sibyllarum carmina et teruntur et habentur, praeterquam Cymaeae, cuius libri a Romanis occultantur nec eos ab ullo nisi a quindecimuiris inspici fas habent. et sunt singularum singuli libri: quos, quia Sibyllae nomine inscribuntur, unius esse credunt, suntque confusi nec discerni ac suum cuique adsignari potest nisi Erythraeae, quae et nomen suum uerum carmini inseruit et Erythraeam se nominatuiri praelocuta est, cum esset orta Babylone. sed et IlOS confuse Sibyllam dicemus, sicubi testimoniis earum ruent abutendum. omnes igitur hae Sibyllae unum deum praedicant, maxime tamen Erythraea, quae celebrior inter ceteras ac nobilior habetur, siquidem Fenestella diligentissimus scriptor de quindecim uiris dicens ait restituto Capitolio rettulisse ad senatum C. Curionem consulem, ut legati Erythras mitterentur, qui carmina Sibyllae conquisita Romam deportarent: itaque missos esse P. Gabinium M. Otacilium L. Valerium, qui descriptos a priuatis uersus circa mille Romam deportarunt. idem dixisse Varronem supra ostendimus. in his ergo uersibus quos Romam legati adtulerunt de uno deo haec sunt testimonia: εἷς θεός, ὂς μόνος ἄρχει, ὐπερμεγέθης ἀγένητος . hunc esse solum summum deum, qui caelum fecerit luminibusque distinxerit: ἀλλὰ θεὸς μόνος εἶς πανυπέρτατος, ὃς πεποίηκεν οὐρανὸν ἡέλιὸν τε καὶ ἀστέρας, ἠδέ σελήνην, καρποφόρον γαῖαν τε καὶ ὕδατος οἴδματα πόντου . qui quoniam solus sit aedificator mundi et artifex rerum uel quibus constat uel quae in eo sunt, solum coli oportere testatur: αὐτὸν τὸν μόνον ὄντα σέβεσθ᾽ ἡγήτορα κόσμου . ὃς μόνος εἰς αἰῶνα καὶ ἐξ αἰῶνος ἐτύχθη . item alia Sibylla quaecumque est cum perferre se ad homines uocem dei diceret, sic ait: μοῦνος γὰρ θεὸς εἰμὶ καὶ οὐκ ἔστι θεὸς ἄλλος. Exequerer nunc testimonia ceterarum, nisi et haec sufticerent et illa opportunioribus locis reseruarem. sed cum defendamus causam ueritatis aput eos qui aberrantes a ueritate falsis religionibus seruiunt, quod genus probationis aduersus eos magis adhibere debemus quam ut eos deorum suorum testimoniis reuincamus?