Lactantius — Divine Institutes 1.4

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

The prophets, who were very many, proclaim one God, speak one thing, seeing that filled with the Spirit of one God they predicted what would be with equal and harmonious voice.

But those without the truth think these are not to be believed: they say those voices were not divine but human—clearly because they make proclamation about one God, they were either mad or deceitful.

And yet among them there were also kings, on whom suspicion of greed and fraud cannot fall, and nevertheless they made proclamation of the singular God by the same divination as the others.

Latin

Prophetae, qui fuerunt admodum multi, unum deum praedicant, unum locuntur, quippe qui unius dei spiritu pleni quae futura essent pari et consona uoce praedixerint. at enim ueritatis expertes non putant his esse credendum: illas enim non diuinas, sed humanas fuisse uoces aiunt: uidelicet quia de uno deo praeconium faciunt, aut insani aut fallaces fuerunt. atquin inpleta esse inplerique cottidie illorum uaticinia uidemus et in unam sententiam congruens diuinatio docet non fuisse furiosos. quis enim mentis emotae non modo futura praecinere, sed etiam cohaerentia loqui possit? num ergo fallaces erant qui talia loquebantur? quid ab his tam longe alienum quam ratio fallendi, cum ceteros ab omni fraude cohiberent? idcirco enim a deo mittebantur, ut et praecones essent maiestatis eius et correctores prauitatis humanae. praeterea uoluntas fingendi ac mentiendi eorum est qui opes adpetunt, qui lucra desiderant: quae res procul ab illis sanctis uiris afuit. ita enim delegato sibi officio functi sunt, ut derelictis omnibus ad tutelam uitae necessariis non modo in futurum, sed ne in diem quidem laborarent contenti extemporali cibo quem deus subministrasset. et hi non modo quaestum nullum habuerunt, sed etiam cruciatus atque mortem. amara sunt enim uitiosis ac male uiuentibus praecepta iustitiae. itaque ii quorum peccata et arguebantur et prohibebantur excruciatos eos acerbissime necauerunt. ergo a quibus afuit studium lucri, afuit etiam uoluntas et causa fallendi. quid quod aliqui eorum prmcipes aut etiam reges fuerunt, in quos cadere non potest suspicio cupiditatis ac fraudis, et tamen praeconium dei singularis eadem qua ceteri diuinatione fecerunt?

← true-worship