Lactantius — Divine Institutes 1.23

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

Now, since we have caught the origin of empty superstitions, it remains to gather also the times through which those whose memory is culted existed.

Theophilus in his book on times written to Autolycus says Thallus relates in his history that Belus…

Dating the culted dead shows they are remembered humans, not eternal gods.

Latin

Nunc, quoniam uanarum superstitionum originem deprehendimus, superest ut etiam tempora colligamus, per quae fuerint illi quorum memoria colitur. Theophilus in libro de temporibus ad Autolycum scripto ait in historia sua Thallum dicere quod Belus, quem Babylonii et Assyrii colunt, antiquior Troiano bello fuisse inueniatur annis trecentis uiginti duobus, Belum autem Saturni aequalem fuisse et utrumque uno tempore adoleuisse. quod adeo uerum est, ut ratione ipsa colligi possit. nam pt Agamemnon, qui gessit Troicum bellum, Iouis abnepos fuit et Achilles Aiaxque pronepotes, et Ulixes eodem gradu proximus, Priamus quidem longa serie.... sed auctores quidam tradunt Dardanum et Iasium Corythi filios fuisse, non Ionis: nec enim si ita fuisset, ad usus inpudicos Ganymeden pronepotem suum habere potuisset. itaque parentibus illorum quos supra nominaui si congruentes annos diuidas, numerus consentiet. ab excidio autem Troianae urbis colliguntur anni mille quadringenti septuaginta. ex hac temporum ratione manifestum est ante annos non amplius quam mille octingentos natum esse Saturnum, qui sator omnium deorum fuit. non ergo isti glorientur sacrorum uetustate, quorum et origo et ratio et tempora deprehensa sunt. Restant adhuc aliqua quae ad coarguendas religiones falsas plurimum ualeant, sed iam finem libro facere decreui, ne modum excedat. ea enim plenius sunt exequenda, ut ommbus refutatis quae ueritati uidentur obstare homines qui bonorum ignorantia uagantur incerti ad religionem ueram possimus inbuere. primus autem sapientiae gradus est falsa intellegere, secundus uera cognoscere. ergo aput quem prima haec institutio nostra profecerit, qua falsa deteximus, excitabitur ad ueri cognitionem, qua nulla est homini iucundior uoluptas, et erit iam caelestis disciplinae sapientia dignus, qui ad cognoscenda cetera libens ac paratus accesserit.

← true-worship