Lactantius — Divine Institutes 1.2
Having undertaken the office of illuminating the truth, I did not think it so necessary to take the beginning from that question which seems first by nature—whether there is providence that looks after all things, or whether all things were made or are carried on by chance.
Of which opinion Democritus is the author, Epicurus the confirmer. But also earlier Protagoras who called the gods into doubt, and afterward Diagoras who shut them out, and others who thought there are no gods.
But since nearly all philosophers teach providence and the everyday works of the world proclaim that nothing is so fitted together without a most skillful maker, let us omit this question for the present—which so coheres with the rest that nothing seems able to be discussed by us without providence being discussed at the same time.
Latin
Suscepto igitur inlustrandae ueritatis officio non putaui adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae uidetur prima esse natura, sitne prouidentia quae rebus omnibus consulat an fortuito vel facta sint omnia uel gerantur. cuius sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. sed et antea Protagoras qui deos in dubium uocauit et postea Diagoras qui exclusit et alii nonnulli qui non putauerunt deos esse quid aliud effecerunt nisi ut nulla esse prouidentia putaretur? quos tamen ceteri philosophi ac maxime Stoici acerrime rettuderunt docentes nec fieri mundum sine diuina ratione potuisse nec constare, nisi summa ratione regeretur. sed et Marcus Tullius quamuis Academicae disciplinae defensor esset, de prouidentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit Stoicorum argumenta confirmans et noua ipsa adferens plurima: quod facit cum in omnibus philosophiae suae libris tum maxime in iis qui sunt de natura deorum. nec difficile sane fuit. paucorum hominum praua sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium in hac una re non dissidentium. nemo est enim tam rudis, tam feris moribus quin oculos suos in caelum tollens, tametsi nesciat cuius dei prouidentia regatur hoc omne quod cernitur, aliquam tamen esse intellegat ex ipsa rerum magnitudine motu dispositione constantia utilitate pulchritudine temperatione nec posse fieri quin id quod mirabili ratione constat consilio maiore aliquo sit instructum. et nobis utique facillimum est exsequi hanc partem quamlibet copiose: sed quia multum inter philosophos agitata res est et prouidentiam tollentibus satis responsum uidetur ab hominibus argutis et eloquentibus et de sollertia diuinae prouidentiae per totum hoc opus quod suscepimus sparsim dicere nos necesse est, omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum ceteris sic cohaeret, ut nihil a nobis uideatur disseri posse, ut non simul de prouidentia disseratur.