Lactantius — Divine Institutes 1.14

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

Now, since Sacred History disagrees somewhat from what I have reported, let us open what is contained in the true writings, lest we seem to follow and approve the poets' follies in accusing the religions.

These are Ennius's words: then Saturn took Ops as wife.

So the account of the gods' origins must be tested by true letters, not poetic ineptiae.

Latin

Nunc, quoniam ab ns quae rettuli aliquantum Sacra Historia dissentit, aperiamus ea quae ueris litteris continentur, ne poetarum ineptias in accusandis religionibus sequi ac probare uideamur. haec Ennii uerba sunt: exim Saturnus uxorem duxit Opem. Titan, qui maior natu erat, postulat ut ipse regnaret. ibi Vesta mater eorum et sorores Ceres atque Ops suadent Saturno, uti de regno ne concedat fratri. ibi Titan, qui facie deterior esset quam Saturnus, idcirco et quod uidebat matrem atque sorores suas operam dare uti Saturnus regnaret, concessit ei ut. is regnaret. itaque pactus est cum Saturno, uti si quid liberum uirile secus ei natum esset, ne quid educaret. id eius rei causa fecit, uti ad suos gnatos regnum rediret. tum Saturno filius qui primus natus est, eum necauerunt. deinde posterius nati sunt gemini, Iuppiter atque Iuno. tum Iunonem Saturno in conspectum dedere atque Iouem clam abscondunt dantque eum Vestae educandum celantes Saturnum. item Neptunum clam Saturno Ops parit eumque clanculum abscondit. ad eundem modum tertio partu Ops parit geminos Plutonem et Glaucam. Pluto Latine est Dis pater, alii Orcum uocant. ibi filiam Glaucam Saturno ostendunt, at filium Plutonem celant atque abscondunt. deinde Glauca parua emoritur. haec, ut scripta sunt, Ionis fratrumque eius stirps atque cognatio: in hunc modum nobis ex sacra scriptione traditum est. item paulo post haec infert: deinde Titan postquam resciuit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit secum filios suos qui Titani uocantur, fratremque suum Saturnum atque Opem conprehendit eosque muro circumegit et custodiam iis apponit. haec historia quam uera sit, docet Sibylla Erythraea eadem fere dicens, nisi quod in paucis quae ad rem non attinent discrepat. liberatur ergo Iuppiter summi sceleris crimine, quod patrem uinxisse compedibus perhibetur. id enim Titan patruus fecit, quod ille contra pactionem iusque iurandum mares liberos sustulisset. reliqua histona sic contexitur: Iouem adultum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumsaeptos atque in uincula coniectos, uenisse cum magna Cretensium multitudine Titanumque ac filios eius pugna uicisse, parentes uinculis exemisse, patri regnum reddidisse atque ita in Cretam remeasse. post haec deinde Saturno sortem datam, ut caueret ne filius cum regno expelleret; illum eleuandae sortis atque effugiendi periculi gratia insidiatum Ioui, ut cum necaret; Iouem cognitis insidiis regnum sibi denuo uindicasse ac fugasse Saturnum. qui cum lactatus esset per omnes terras persequentibus armatis, quos ad eum conprehendendum uel necandum Iuppiter miserat, uix in Italia locum in quo lateret inuenit.

← true-worship