Lactantius — Divine Institutes 1.11
Who then is so senseless as to think this one reigns in heaven who ought not even to have reigned on earth?
Not without wit a certain poet wrote Cupid's triumph, making Cupid not only most powerful of the gods but their conqueror—listing each god's loves under Cupid's power and staging a pomp where Jupiter with the rest goes before Cupid's chariot.
To whom could Jupiter sacrifice except grandfather Caelus, whom Euhemerus says died in Oceania and was buried in the town of Aulacia?
Latin
Quis est igitur tam excors qui hunc regnare in caelo putet, qui ne in terra quidem debuit? non insulse quidam poeta triumphum Cupidinis scripsit, quo in libro non modo potentissimum deorum Cupidinem, sed etiam uictorem facit. enumeratis enim amoribus singulorum, quibus in potestatem Cupidinis dicionemque uenissent, instruit pompam, in qua Iuppiter cum ceteris diis ante currum triumphantis ducitur catenatus. eleganter id quidem a poeta figuratum, sed tamen non multum distat a uero. qui enim uirtutis est expers, qui cupiditate ac libidinibus malis uincitur, non Cupidini ut ille finxit, sed morti subiectus est sempiternae. sed omittamus de moribus dicere, rem consideremus, ut intellegant homines in quibus miseri uersentur erroribus. regnare in caelo Iouem uulgus existimat: id et doctis pariter et indoctis persuasum est, quod et religio ipsa et precationes et hymni et delubra et simulacra demonstrant. eundem tamen Saturno et Rhea genitum confitentur. quomodo potest deus uideri aut, ut ait poeta, hominum rerumque repertor, ante cuius ortum infinita hominum milia fuerunt? eorum scilicet, qui Saturno regnante uixerunt et priores luce quam Iuppiter sunt potiti. nideo alium deum regem fuisse primis temporibus, alium consequentibus. potest ergo fieri ut alius postea sit futurus. si enim prius regnum mutatum est, cur desperemus etiam posterius posse mutari? nisi forte Saturnus generare potuit fortiorem, Iuppiter non potest. atquin diuinum imperium aut semper inmutabile est aut si est mutabile, quod fieri non potest, semper utique mutabile est. potest ergo Iuppiter regnum amittere, sicut pater eius amisit? ita plane. nam cum idem neque uirginibus neque maritatis umquam pepercisset, abstinuit se tamen una Thetide, quod responsum fuit maiorem patre suo futurum quisquis ex ilia natus esset. et primum mprudentia in eo non dei, cui nisi Themis futura dixisset, ipse nesciret; si autem diuinus non sit, ne deus quidem sit, unde ipsa diuinitas nominatur, ut ab homine humanitas; deinde conscientia inbecillitatis, qui timuit utique maiorem. quod qui facit, scit profecto non esse se maximum, quandoquidem potest aliquid maius existere. idem per Stygiam paludem sanctissime iurat, una superstitio superis quae reddita diuis . quae ista superstitio est aut a quo reddita? est ergo aliqua potestas maxima quae perierantes deos puniat? quae tanta formido est paludis infernae, si sunt inmortales? quid metuant eam, quam uisuri non sunt nisi quos mori necesse est? quid igitur homines oculos suos in caelum tollant? quid per superos deierent, cum ipsi superi ad inferos reuoluantur ibique habeant quod uenerentur et adorent? illut uero quale est, esse tata quibus dii omnes et ipse luppiter pareatr\' si arcarum tanta uis est, ut plus possint quam caelestes uniuersi quamque ipse rector ac dominus, cur non illae potius regnare dicantur, quarum legibus et statutis parere omnes deos necessitas cogit? num cui dubium est quin is qui alicui rei obsequitur maximus non sit? nam si sit, non accipiat fata, sed faciat. — nunc ad illud quod omiseram redeo. in una itaque sola fuit continentior, cum eam deperiret, non uirtute aliqua, sed metu successoris. quae formido utique eius est qui sit et mortalis et inbecillus et nihili, quippe qui potuit et tunc cum nasceretur extingui, sicut frater eius ante genitus extinctus est, qui si uiuere potuisset, numquam minori concessisset imperium. ipse autem furto seruatus furtimque nutritus Z εύς siue Z ήν appellatus est, non ut isti putant a feruore caelestis ignis uel quod uitae sit dator et animantibus inspiret animas, quae uirtus solius dei est — quam enim possit inspirare animam qui ipse accepit aliunde? —, sed quod primus ex liberis Saturni maribus uixerit. potuerunt igitur homines alium deum habere rectorem, si Saturnus non fuisset ab uxore delusus at enim poetae ista finxerunt. errat quisquis hoc putat. illi enim de hominibus loquebantur, sed ut eos ornarent quorum memoriam laudibus celebrabant, deos esse dixerunt. itaque illa potius ficta sunt quae tamquam de diis, non illa quae tamquam de hominibus sunt locuti: quod clarum fiet exemplo quod inferemus. Danaen uiolaturus aureos nummos largiter in sinum eius infudit, haec stupri merces fuit. at poetae, qui quasi de deo loquebantur, ne auctoritatem creditae maiestatis infringerent, finxerunt ipsum in aureo imbre delapsum eadem figura qua imbres ferreos dicunt, cum multitudinem telorum sagittarumque describunt. rapuisse dicitur in aquila Catamitum: poeticus color est. sed aut per legionem rapuit cuius insigne aquila est aut nauis in qua est inpositus tutelam habuit in aquila figuratam, sicut taurum, cum rapuit et transvexit Europam. eodem modo conuertisse in bouem traditur lo Inachi filiam, quae ut iram Iunonis effugeret, ut erat iam saetis obsita., iam bos, tranasse dicitur mare in Aegyptumque uenisse atque ibi recepta pristina specie dea facta quae nunc Isis uocatur. quo igitur argumento probari potest nee Europam in tauro sedisse nec Io bouem factam? quod certus dies habetur in fastis quo Isidis nauigium celebratur: quae res docet non tranasse illam, sed nauigasse. igitur qui sapere sibi uidentur, quia intellegunt uiuum terrenumque corpus in caelo esse non posse, totam Ganymedeam fabulam pro falso repudiant nec sentiunt in terra id esse factum, quia res ac libido ipsa terrena est. non ergo res ipsas gestas finxerunt poetae, quod si facerent, essent uanissimi, sed rebus gestis addiderunt quendam colorem. non enim obtrectantes illa dicebant, sed ornare cupientes. hinc homines decipiuntur, maxime quod dum haec omnia ficta esse a poetis arbitrantur, colunt quod ignorant. nesciunt enim qui sit poeticae licentiae modus, quousque progredi fingendo liceat, cum officium poetae in eo sit, ut ea quae uere gesta sunt in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conuersa traducat. totum autem quod referas fingere, id est ineptum esse et mendacem potius quam poetam. sed nnxennt ista. quae fabulosa creauntur: num etiam illa quae de diis feminis deorumque conubiis dicta sunt? cur igitur sic figurantur, sic coluntur? nisi forte non tantum poetae, sed pictores etiam fictoresque imaginum mentiuntur. si enim hic est Iuppiter qui a uobis dicitur deus, si non is est qui ex Saturno et Ope natus est, non oportuit nisi solius simulacrum in templis omnibus conlocari. quid sibi mulierum effigies uolunt? quid sexus infirmus? in quem si cecidit hic Iuppiter, eum uero ipsi lapides hominem fatebuntur. mentitos esse poetas aiunt et his tamen credunt: immo uero non esse mentitos re ipsa probant. ita enim deorum simulacra confingunt, ut ex ipsa diuersitate sexus appareat uera esse quae dicunt poetae. nam quod aliud argumentum habet imago Catamiti et effigies aquilae, cum ante pedes Iouis ponuntur in templis et cum ipso pariter adorantur, nisi ut nefandi sceleris ac stupri memoria maneat in aeternum? nihil igitur a poetis in totum fictum est, aliquid fortasse traductum et obliqua figuratione obscuratum, quo ueritas inuoluta tegeretur, sicut illut de sortitione regnorum. aiunt enim Ioui caelum optigisse, Neptuno mare, inferna Plutoni. cur non terra potius in sortem tertiam uenit? nisi quod in terra gesta res est. ergo illud in uero est, quod regnum orbis ita partiti sortitique sunt, ut orientis imperium loui cederet, Plutoni, cui cognomen Agesilao fuit, pars occidentis optingeret, eo quod plaga orientis, ex qua lux mortalibus datur, superior, occidentis autem inferior esse uideatur. sic ueritatem mendacio uelarunt, ut ueritas ipsa persuasioni publicae nihil derogaret. de Neptuni sorte manifestum est: cuius regnum tale fuisse dicimus, quale Marci Antoni fuit infinitum illud imperium, cui totius orae maritimae potestatem senatus decreuerat, ut praedones persequeretur ac mare omne pacaret. sic Neptuno maritima omnia cum insulis obuenerunt. quomodo id probari potest? nimirum ueteres historiae docent. antiquus auctor Euhemerus, qui fuit ex ciuitate Messene, res gestas Iouis et ceterorum qui dii putantur collegit historiamque contexuit ex titulis et inscriptionibus sacris quae in antiquissimis templis habebantur maximeque in fano Iouis Triphylii, ubi auream columnam positam esse ab ipso Ioue titulus indicabat, in qua columna sua gesta perscripsit, ut monumentum posteris esset rerum suarum. hanc historiam et interpretatus est Ennius et secutus. cuius haec uerba sunt : ubi Iuppiter Neptuno imperium dat maris et insulis omnibus et quae secundum mare loca essent omnibus regnaret. uera sunt ergo quae locuntur poetae, sed optentu aliquo specieque uelata. potest et mons Olympus figuram poetis dedisse, ut Iouem dicerent caeli regnum esse sortitum, quod Olympus ambiguum nomen est et montis et caeli. in Olympo autem Iouem habitasse docet eadem historia, quae dicit: ea tempestate Iuppiter in monte Olympo maximam partem uitae colebat et eo ad eum in ius uenie-, bant, si quae res in controuersia erant. item si quis quid noui inuenerat quod ad uitam humanam utile esset, eo ueniebant atque loui ostendebant. multa in hunc modum poetae transferunt, non ut in deos mentiantur, quos colunt, sed ut figuris uersicoloribus uenustatem ac leporem carminibus suis addant. qui autem non intellegunt quomodo ant quare quidque figuretur, poetas uelut mendaces et sacrilegos insecuntur. hoc errore decepti etiam philosophi, quod ea quae de Ioue feruntur minime conuenire in deum uidebantur, duos Ioues fecerunt, unum naturalem alterum fabulosum. uiderunt ex parte quod erat uerum, eum scilicet de quo poetae loquantur hominem fuisse, in illo autem naturali Ioue uulgari consuetudine religionis inducti errauerunt, quod in deum nomen hominis transtulerunt, qui ut supra diximus quia solus est, non indiget nomine. Iouem autem illum esse qui sit ex Ope Saturnoque natus, negari non potest. uana igitur persuasio est eorum qui nomen Iouis summo deo tribuunt. solent enim quidam errores suos hac excusatione defendere: qui conuicti de uno deo cum id negare non possunt, ipsum se colere adfirmant, uerum hoc sibi placere ut Iuppiter nominetur. quo quid absurdius? Iuppiter enim sine contubernio coniugis filiaeque coli non solet. unde qui sit apparet, nec fas est id nomen eo transferri ubi nec Minerua est ulla nec ulla. quid quod huius nominis proprietas non diuinam uim exprimit., --..11AE-. \'I seu humanam? Iouem enim Iunonemque a iuuando esse dictos Cicero interpretatur et Iuppiter quasi iuuans pater dicitur: quod nomen in deum minime congruit, quia iuuare hominis est opis aliquid conferentis in eum qui sit alienus, et exigui beneficii. nemo sic deum precatur, ut se adiuuet, sed ut seruet, ut uitam salutemque tribuat: quod multo plus ac maius est quam iuuare. et quoniam de patre loquimur, nullus pater dicitur filios iuuare, cum eos generat aut educat. illud enim leuius est quam ut eo uerbo magnitudo paterni beneficii exprimatur. quanto id magis inconueniens est deo, qui uerus pater est, per quem sumus et cuius toti sumus, a quo fingimur animamur inluminamur, qui nobis uitam inpertit, salutem tribuit, uictum multiplicem sumministrat. non intellegit beneficia diuina qui se tantummodo iuuari a deo putat. ergo non inperitus modo, sed etiam inpius est qui nomine Iouis uirtutem summae potestatis imminuit. quare si Iouem et ex rebus gestis et ex moribus hominem fuisse in terraque regnasse deprehendimus, superest ut mortem quoque eius inuestigemus. Ennius in Sacra Historia descriptis omnibus quae in uita sua gessit ad ultimum sic ait: deinde Iuppiter postquam quinquies terras circuiuit omnibusque amicis atque cognatis suis imperia diuisit reliquitque hominibus leges mores frumentaque parauit multaque alia bona fecit, inmortali gloria memoriaque adfectus sempiterna monumenta sui reliquit. aetate pessum acta in Creta uitam commutauit et ad deos abiit eumque Curetes filii sui curauerunt decoraueruntque eum; et sepulchrum eius est in Creta in oppido Gnosso et dicitur Vesta hanc urbem creauisse; inque sepulchro eius est inscriptum antiquis litteris Graecis ZAN KPONOT id est Latine Iuppiter Saturni. hoc certe non poetae tradunt, sed antiquarum rerum scriptores. quae adeo uera sunt, ut ea Sibyllinis uersibus confirmentur, qui sunt tales: δαίμονας ἀψύχους, νεϰύων εἶδωλα ϰαμόντων , ὧν Κρήτη ϰαύχημα τάϕους ἡ δύσμορος ἕξει . Cicero de deorum natura cum tres loues a theologis enumerari diceret, ait tertium fuisse Cretensem Saturni filium, cuius in illa insula sepulchrum ostenditur. quomodo igitur potest alibi deus esse uiuus alibi mortuus, alibi habere templum alibi sepulchrum? sciant ergo Romani Capitolium suum id est summum caput religionum publicarum nihil esse aliud quam inane monumentum. Veniamus nunc ad eius patrem, qui ante regnauit et qui fortasse plus habeat in se, quod ex coitu tantorum elementorum genitus esse dicatur.. uideamus quid in eo fuerit deo dignum, in primis illud quod aureum saeculum narratur habuisse, quod iustitia sub eo fuerit in terra. teneo aliquid in hoc, quod in eius filio non fuit. quid enim tam conueniens deo quam iustum regimen ac pium saeculum? sed cum eadem ratione natum esse cogito, non possum putare deum summum quo uideam esse aliquid antiquius, caelum scilicet atque terram. at ego deum quaero ultra quem nihil sit omnino, qui fons et origo sit rerum: hic sit necesse est qui caelum ipsum condidit terramque fundauit. Saturnus autem si ex his natus est ut putatur, quemadmodum potest deus esse principalis qui aliis ortum suum debet aut quis praefuit mundo, priusquam Saturnus gigneretur? sed hoc poeticum est ut dicebam paulo ante figmentum. nec enim fieri poterat ut elementa insensibilia tantoque interuallo separata in unum coirent ac filium procrearent aut is qui natus esset non potissimum genitoribus similis existeret, sed eam formam gereret quam parentes sui non habebant. quaeramus ergo quid ueritatis sub hac figura lateat. Minucius Felix in po libro qui Octauius inscribitur sic argumentatus est: Saturnum, cum fugatus esset a filio in Italiamque uenisset, Caeli filium dictum, quod soleamus eos quorum uirtutem miremur aut eos qui repentino aduenerint, de caelo cecidisse dicere, Terrae autem, quod ignotis parentibus natos terrae filios nominemus. sunt haec quidem similia ueri, non tamen uera, quia constat etiam tum cum regnaret ita esse habitum. potuit sic argumentari, Saturnum, cum potentissimus rex esset, ad retinendam parentum suorum memoriam nomina eorum caelo terraeque indidisse, cum haec prius aliis uocabulis appellarentur: qua ratione et montibus et fluminibus nomina scimus inposita. neque enim cum dicunt poetae de progenie Atlantis ant Inachi fluminis, id potissimum dicunt, homines ex rebus sensu carentibus potuisse generari, sed eos utique significant qui nati sunt ex iis hominibus qui uel uiui uel mortui nomina montibus aut fluminibus indiderunt. nam id apud I ueteres maximeque Graecos fuit usitatum. sic maria eorum traxisse nomen accipimus qui deciderant in ea, ut Aegaeum Icarium Hellespontum, et in Latio Auentinus uocabulum monti dedit in quo sepultus est, Tiberinus uel Thybris amni quo mersus est. non ergo mirandum si nomina eorum caelo terraeque attributa essent, qui reges genuerant potentissimos. apparet ergo non ex caelo esse natum, quoa fieri non potest, sed ex eo homine cui nomen Urano fuit. quod esse uerum Trismegistus auctor est, qui cum diceret admodum paucos extitisse in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum Saturnum Mercurium nominauit cognatos suos. haec ille quia ignorauit, alio traduxit historiam: qui quomodo argumentari potuerit, ostendi. nunc dicam quomodo, ubi, a quo sit hoc factum: non enim Saturnus hoc, sed Iuppiter fecit. in Sacra Historia sic Ennius tradit: deinde Pan eum deducit in montem, qui uocatur Caeli stela. postquam eo ascendit, contemplatus est late terras ibique in monte aram creat Caelo primusque in ea ara Iuppiter sacrificauit. in eo loco suspexit in caelum quod nunc nos nominamus, eique quod supra mundum erat, quod aether uocabatur, de sui aui nomine caelum nomen indidit idque Iuppiter quod aether uocatur placans primus caelum nominauit eamque hostiam quam ibi sacrifiauit, totam adoleuit. nec hic tantum sacrificasse Iuppiter inuenitur. Caesar quoque in Arato refert Aglaosthenen dicere, Iouem cum ex insula Naxo aduersus Titanas proficisceretur et sacrificium faceret in litore, aquilam ei in auspicium aduolasse, quam uictor bono omine acceptam tutelae suae subiugarit. Sacra uero Historia etiam ante consedisse illi aquilam in capite atque ei regnum portendisse testatur. cui ergo sacrificare Iuppiter potuit nisi Caelo auo, quem dicit Euhemerus in Oceania mortuum et in oppido Aulacia sepultum?