Lactantius — Divine Institutes 1.10

Lactantius · Divine Institutes · c. 310

Aesculapius himself, born not without Apollo's shame, what else did he do worthy of divine honors except that he healed Hippolytus? He had a more famous death, because he deserved to be struck by a god's thunderbolt.

Tarquitius, treating of illustrious men, says he was born of uncertain parents, exposed, found by hunters, nursed on dog's milk—human origin and end, not godhood.

And Jupiter Best and Greatest had the same woman as sister and wife: scandals that strip the name of divinity.

Latin

Aesculapius et ipse non sine flagitio Apollinis natus quid fecit aliud diuinis honoribus dignum nisi quod sanauit Hippolytum? mortem sane habuit clariorem, quod a deo meruit fulminari. hunc Tarquitius de inlustribus uiris disserens ait incertis parentibus natum, expositum et a uenatoribus inuentum, canino lacte nutritum, Chironi traditum didicisse medicinam; fuisse autem Messenium, sed Epidauri moratum. Tullius etiam Cynosuris ait sepultum. quid Apollo pater eius? nonne ob amorem, quo flagrabat, turpissime gregem pauit alienum et muros Laomedonti extruxit mercede conductus, quae illi negari potuit inpune ? ab eoque primo rex perfidus quidquid cum diis pepigisset didicit abnegare. idem formonsum puerum et dum amat, uiolauit et dum ludit, occidit. homicida Mars et per gratiam caedis crimine ab Atheniensibus liberatus, ne uideretur nimis ferus et inmanis, adulterium cum Venere commisit. Kastor et Pollux dum alienas sponsas rapiunt, esse gemini desierunt. nam dolore iniuriae concitatus Idas alterum gladio transuerberauit: et eosdem poetae alternis uiuere, alternis mori narrant, ut iam sint non deorum tantum, sed omnium mortalium miserrimi, quibus semel mori non licet. aus tamen Homerus ambos simpliciter, non ut poetae solent, mortuos esse testatur. nam cum faceret in muris adsidentem Priamo Helenam cunctos Graeciae principes recognoscere, solos autem se fratres suos requirere, subiecit orationi eius huiusmodi uersum: haec ait, ast illos retinebat terra sepultos . fur ac nebulo Mercurius quid ad famam sui reliquit nisi memoriam fraudum suarum? caelo scilicet dignus, quia palaestram docuit et lyram primus inuenit. Liberum patrem necesse est in senatu deorum summae auctoritatis primaeque esse sententiae, quia. praeter Iouem solus omnium triumphauit, exercitum duxit, Indos debellauit. sed inuictus ille imperator Indicus maximus ab amore ac libidine turpissime uictus est. delatus enim Cretam cum semiuiro comitatu nanctus est inpudicam mulierem in litore ac fiducia uictoriae Indicae uir esse uoluit, ne nimium mollis uideretur, atque illam patris proditricem, fratris interemptricem, ab alio relictam et repudiatam in coniugium sibi uindicauit ac Liberam fecit et cum ea pariter ascendit in caelum. quid horum omnium pater Iuppiter, qui in sollemni precatione Optimus Maximus nominatur? nonne a prima sua pueritia inpius ac paene parricida deprehenditur, cum patrem regno expulit ac fugauit nec expectauit mortem decrepiti senis cupiditate regnandi? et cum paternum solium per uim, per arma cepisset, bello est a Titanibus lacessitus, quod humano generi principium fuit malorum: quibus uictis et pace in perpetuum conparata reliquam suam uitam in stupris adulteriisque consumsit. omitto uirgines quas imminuit: id enim tolerabile iudicari solet. Amphitryonem ac Tyndarum praeterire non possum, quorum domos dedecore atque infamia plenissimas reddidit. illut uero summae inpietatis ac sceleris, quod regium puerum rapuit ad stuprum. parum enim uidebatur, si in expugnanda feminarum pudicitia maculosus esset ac turpis, nisi etiam sexui suo faceret iniuriam: hoc est uerum adulterium, quod ut contra naturam. haec qui facit, uidenmus an Maximus, certe Optimus non est: quod nomen a corruptoribus ab adulteris ab incestis abest, nisi forte nos erramus homines, qui talia facientes sceleratos uocamus ac perditos : omnibusque poenis dignissimos iudicamus. stultus autem Marcus Tullius, qui Gaio Verri adulteria obiecit: eadem enim Iuppiter quem colebat admisit; qui Publio Clodio sororis incestum: at illi Optimo Maximo eadem fuit et soror et coniunx.

← true-worship