Commodian — Instructiones 10
You make Apollo a lyre-player and also a diviner. First he was born of adultery on the island of Delos. ****** He draws lots and deceives. Why do you seek true things from a false lot-drawer? Leave sortilege; the law of God speaks what is true. ******
Latin
10 APOLLO SORTILEGUS FALSUS. Apollinem facitis citharoedum atque diuinum. Primum de moechia natus in insula Delo, Oblata mercede postmodum structura<s> secutus Laomedonti regi Troianorum muros eduxit Locauitque sese, quem deum seducti putatis; Ossibus cuius amor Cassandrae flagrauit, Subdole quem lusit uirgo, falliturque diuinus Officio uerbenis <is> potuit scire bicorde<m>, Repudiatus enim discessit inde diuinus. Terruit hunc uirgo specie, quam ille deberet. Illa prior utique debuerat deum amasse. Lasciuientemque Daphnem sic coepit amare. Et tamen insequitur, dum uult uiolare puellam: Gratis amat stultus, nec potuit consequi cursum. Uel, si deus erat, occurreret illi per auras: Sub tectis illa prior uenit remansitque diuinus. Fallit uos genus hominum, nam improbi isti fuerunt. A primitia quoque pecora pauisse refertur. Lusibus in positis dum mitteret discum in altum, Sublapsum non potuit retinere prostrauit amicum: Ultimus ille dies fuit Hyacinthi sodalis. Si diuinus erat, mortem praecessisset amici.